Aldolasis

E Vicipaedia
Fructoso-1,6-bis-phosphati aldolasis humani octamerum.

Aldolases (diligentius Fructoso-1,6-bis-phosphati-aldolasis) (Numeri EC: 4.1.2.13) sunt familia trium enzymorum: quae aldolasis A enim, aldolasis B, et aldolasis C dicuntur.

Enzymum aldolasis est pars glycolysis quo reactionem quarta, a fructoso-bisphosphato ad glyceraldehydro-3-phosphatum et dihydroxyacetonophosphatum perficit:

D-fructoso-1,6-bis-phosphatum di-hydroxy-acetono phosphatum + D-glyceraldehydo-3-phosphatum

In cellulis aldolasis etiam cum H+-ATPasi (ATP + H
2
O
+ H+
introrsum ADP + phosphate + H+
extrorsum) interagit[1].

Aldolum[recensere | fontem recensere]

Aldolum.

Aldolum in chemia est verbum amalgamatum ex gregibus chemicis aldehydi et alcoholum compositum est.

Aldolases[recensere | fontem recensere]

Tres isoformae notae sunt, A (muscularis), B (hepatica), C (cerebralis).

Aldolasis A[recensere | fontem recensere]

Aldolasis A in musculis reperiuntur. In hominibus genum nomine ALDOA chromosomate 16 (16p11.2) locatum est.

Aldolasis B[recensere | fontem recensere]

Aldolasis B in iecore reperiuntur. In hominibus genum nomine ALDOB chromosomate 9 (9q31.1) locatum est. Gradus eius activus ab statu nutritivo pendet: parvus in fame, magnus post cibum[2].

Aldolasis C[recensere | fontem recensere]

Aldolasis C in cerebro (hippocampo) reperiuntur. In hominibus genum nomine ALDOC chromosomate 17 (17q11.2) locatum est.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Lu M., Holliday L. S., Zhang L., Dunn W. A. Jr., Gluck S. L. (2001). "Interaction between aldolase and vacuolar H+-ATPase: evidence for direct coupling of glycolysis to the ATP-hydrolyzing proton pump". The journal of biological chemistry 276 (32): 30407-13 
  2. Munnich A., Besmond C., Darquy S., Reach G., Vaulont S., Dreyfus J. C., Kahn A. (1985). "Dietary and hormonal regulation of aldolase B gene expression". The journal clinical investigation 75 (3): 1045-52