Albericus de Humberto

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Albericus de Humberto
Res apud Vicidata repertae:
Albericus de Humberto: subscriptio
Nativitas: 12. century; Laudunum
Obitus: 1218;
Patria: Francia

Officium

Officium: archiepiscopus
Munus: sacerdos

Consociatio

Albericus de Humberto[1] (natus saeculo XII medio; Papiae mortuus anno 1218) fuit archidiaconus Parisiensis et ab anno 1208 archiepiscopus Remensis, successor Guidoni Paraeo. Primam lapidem ecclesiae cathedralis Remensis hodie exstantis die 6 Maii 1211 posuit. Ad expeditionem sacram in Albigenses die 26 Iulii 1212 adfuit una cum nepote suo (mox interfecto) necnon cantore ecclesiae Remensis.[2] Particeps fuit Quarti Concilii Lateranensis anno 1215; ad quintam expeditionem sacram anno 1217 progressus est, sed anno insequenti Papiae mortem obiit. Successor in archidioecese Remensi fuit Guillelmus de Ionvilla.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Albericus de Humberto": Leo Redonensis, Studium sapientiae universalis (1657) (p. 149 apud Google Books)
  2. Petrus Vallium Cernaii, Historia Albigensis 335, 343

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!