Albania (Caucasus)

Albania[1] (-ae, f.; Graece Ἀλβανία) fuit antiquum regnum Caucasi in hodierna res publica Atropatenes; confundenda non est cum Atropatene originali qua in hodierna Irania sita est. Incolae Albaniae fuerunt Albani.[2]
Gaius Plinius Secundus sic scripsit:[3]
Planitiem omnem a Cyro usque Albanorum gens tenet, mox Hiberum discreta ab his amne Ocazane in Cyrum Caucasis monibus defluente. Praevalent oppida Albaniae Cabalaca, Hiberiae Hermastus iuxta flumen, Neoris. Regio Thasie et Thriare usque ad Parihedros montes. Ultra sunt Colchicae solitudines, quarum a latere ad Ceraunios verso Armenochalybes habitant et Moschorum tractus ad Hiberum amnem in Cyrum defluentem et infra eos Sacasani et deinde Macerones ad flumen Absarrum. Sic plana aut devexa optinentur. Rursus ab Albaniae confinio tota montium fronte gentes Silvorum ferae et infra Lupeniorum, mox Diduri et Sodi.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Cf. “Albania” apud F. Gaffiot (1934). Dictionnaire illustré latin-français. Hachette. p. 94.
- ↑ Cf. “Albani” apud F. Gaffiot (1934). Dictionnaire illustré latin-français. Hachette. p. 94.
- ↑ Naturalis historia, XI. 29.