Alalia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Aleria: despectus in vicum
Aleria: communis tabula

Alalia aut Aleria,[1] nomine Graeco Ἀλαλία, Francogallice Aléria, est commune Francicum 2'191 incolarum (anno 2012) praefecturae Corsicae Superioris in regione australi Corsica.

Historia[recensere | fontem recensere]

Vas et aliae res Graecae Alaliae Museo Archaeologico servatae.

Circa 565 a.C.n. Phocaeenses ex Ionia venientes coloniam in sedem iam aetate neolithica occupatam deduxerunt. Post viginti annos media pars incolarum Phocaeae huc emigravit postquam metropolis a Persis Harpago duce obsessa et capta eos exsules fecit. Nam victo Lydiorum rege Croeso Cyrus urbes Graecas quoque in litore Ioniae sitas subigere volebat. Alalienses commercium maritimum (aut artem piraticam?) in ea parte maris Mediterranei tam feliciter exercebant ut mox adversus eos Carthaginienses et Etrusci societatem fecerint. Post navale proelium (540 a.C.n.) quo omnes naves longae suae aliquid detrimenti ceperunt Phocaeenses/Alalienses in Italiam transgressi Veliam condiderunt[2]. Abhinc usque ad tertium saeculum a.C.n. Etrusci Alaliae domini fuerunt.

Anno 259 a.C.n. primo bello Punico consul Lucius Cornelius Scipio Alaliam una cum cetera insula Corsica cepit (paulo antea ab Etruscis ad Carthaginienses transierat). Huc Syllae veterani consederunt (Colonia Veneria Aleriensis[3]). Altera colonia ad veteranos legionis tertiae destinata post 36 a.C.n. ab Octaviano Aleriam deducta est ː Colonia Veneria Iulia Pacensis Restituta Tertianorum. Ut in omnibus coloniis duoviri eligebantur qui civitati praeessent. Flaminem ibi fuisse per inscriptiones notum est. Cum Corsica provincia Diocletiano imperante a Sardinia separata est legatus Augusti Corsicae Aleriae habitabat. Sedes episcopalis quoque ibi creata est.

At Vandali quinto saeculo urbem deleverunt et ob pestilentiam regio vacua diu mansit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Elogium in Sepulchro Scipionum (Aleria). Plinius Maior III.12.1 (Aleria). Pomponius Mela II.107 (Aleria). Alalia nomen Graecum erat, Aleria nomen Latinum. "Aleria or Alalia" in William Smith, ed., Dictionary of Greek and Roman Geography (Londinii, 1854) textus. Cf. etiam "Dioecesis Aleriensis" apud "Dioecesis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  2. Herodotus, Clio 165-167.
  3. Plinius Maior III.12.1

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Aleriam spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 42°6′51″N 9°30′47″E • GeoNames • Digital Atlas of the Roman Empire • "2B009, 20009" apud INSEE
Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!