Aimoinus Sangermanensis
Appearance
Vide etiam paginam fere homonymam: Aimoinus Floriacensis.
Res apud Vicidata repertae:
Aimoinus Sangermanensis vel Aimoinus Sancti Germani de Pratis, 9 Iunii non ante quam anno 896 Lutetiae mortuus, fuit monachus Benedictinus Francicus, hagiographus Latinus.
Vita et opera
[recensere | fontem recensere]Monachus Abbatiae Sancti Germani de pratis(fr) Lutetiensis ante annum 845 factus est, scriptoria et bibliothecam curavit cum Usuardo anno 872. Abbonis Sangermanensis magister fuit. Opera eius sunt:
- Miracula sancti Germani, in duobus libris, composita post 874, Gozlino(fr) episcopo dedicata;
- Historia translationis sancti Vincentii ex Hispania in Castrense, in duobus libris, cum enarratione breviore in 60 versibus, Bernoni abbati Castrensi dedicata;
- De translatione sanctorum martyrum Georgii monachi, Aurelii et Nathaliae ex urbe Corduba Parisios, in tribus libris.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Treccani • |