Aiman ibn ʿAbd al-Raḥmān

E Vicipaedia
Wikidata Aiman ibn ʿAbd al-Raḥmān
Res apud Vicidata repertae:
Aiman ibn ʿAbd al-Raḥmān: imago
Nativitas: 30 Augusti 1966; Algeria
Patria: Algerium

Officium

Officium: Finance minister of Algeria, Prime Minister of Algeria
Munus: politicus, oeconomus

Consociatio

Aiman ibn ʿAbd al-Raḥmān, litteris Arabicis أيمن بن عبد الرحمان (Algeriae in urbe die 30 Augusti 1966 natus) est politicus Algerii.

Alumnus est Scholae nationalis administrationis in urbe nativa. Apud ministeria operum publicorum et vectigalium, deinde ab anno 2010 censor argentariae Algerianae iussu praesidis Abdelazizi Būtaflīqa operam dedit. Gubernator eiusdem argentariae die 14 Novembris 2019 a praeside ad interim ʿAbd al-Qādir ibn Ṣāliḥ promotus est, sed, novo praeside ʿAbd al-Maǧīd Tabūn suadente, minister vectigalium a die 23 Iunii 2020 meruit. Primus minister sub eodem praeside die 30 Iunii 2021 creatus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]