Ahmedus Isse Awad

E Vicipaedia
(Redirectum de Ahmed Isse Awad)
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Ahmedus Isse Awad
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1955;

Officium

Ahmedus Isse Awad (Garowe in oppido natus anno 1955) est politicus Somaliae.

Alumnus est universitatis Concordiae ad Montem Regium in Canada, deinde universitatis Neanthopolitanae universitatisque Scientiae et Technologiae Sudanensis in urbe Khartumensi. Iuxta Nationes Unitas ab anno 2006 operam dedit. Legatus Somaliae apud regimen Civitatum Foederatarum Vasingtoniae anno 2015 missus est. A die 4 Ianuarii 2018 minister a rebus externis meret.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]