Agrippa Menenius T.f. Lanatus
Appearance
Agrippa Menenius T.f. Lanatus (natus mortuusve ignoto anno) senator Romanus saeculi quinti fuit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Menenius anno 442 a.C.n. triumvir coloniae deducendae fuit et Ardeam coloniam Latinam condidit[1]. Anno 439 consul una cum Tito Quinctio L.f. Capitolino Barbato fuit. Hoc anno Quinctius collega coniurationem Spurii Maelii detexit et dictaturam Lucii Quinctii Cincinnati a senatu impetravit[2].
Fortasse et anno 419 summum magistratum administravit et tribunus militum consulari potestate electus est. Tum servi urbem incendere conati sunt, Aequi bellum paraverunt[3]. Anno 417, cum Agrippa iterum electus est, nihil memorabile nuntiatum est[4].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 7, c. 1237
- ↑ Titus Livius, ab urbe condita, IV 13,6
- ↑ op. cit., IV 45,1-5
- ↑ op. cit. IV 47,7
Antecessores: Proculus Geganius Macerinus et Lucius Menenius Agrippae f. Lanatus |
Consul 439 a.C.n. cum Tito Quinctio L.f. Capitolino Barbato |
Successores: Trib. Mil. Cons. Pot. |