Agrapha (montes)

E Vicipaedia

Vide etiam paginam discretivam: Agrapha

Agraphorum montes

Agrapha (Graece: Άγραφα) sunt montium series regionum Eurytaniae et Carditsae in Graecia Media parvis vicis sparsa. Est meridiana Pindi pars.

Historia[recensere | fontem recensere]

Pons in montibus Agraphorum

Incolae noti sunt ob autonomiam quattuor saeculis, quibus Graecia ad Imperium Ottomanicum pertinebat, repetitis pugnis servatam; propugnator regionis notissimus, qui heros habetur, erat Antones Katsantones (Αντώνης Κατσαντώνης). Verbum agrapha ad litteram "non scripta" valet; cum Turcae regionem occupare non potuissent, terrae et incolae in Sultani tabulas tributarias relati non sunt. Quare incolae plurimum negotia ac mores secuti sunt, sicut iis placebat, Ottomanis non intervenientibus.[1]


Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Paul D. Hellander (2006): Lonely Planet, p. 248, ISBN 1-74059-750-8

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Alexakis, Christoforos: Literacy at the Agrafa Region during the Turkish Occupation, Athenis 2001.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Agrapha (montes) spectant (Agrapha, Agrafa).

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!