Agramans

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Agramans cum Rodomonte Mandricardoque in illustratione ab Ioanne Honorato Fragonard facta.

Agramans[1] (Italiane Agramante) est antagonistas in carmine epico Orlando innamorato a scriptore Italico Matthaeo Maria Boiardo scripto atque maior antagonistas in Orlando furioso a scriptore Italico Ludovico Ariosto scripto.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Agramans filius regis Arabici Troiani atque dux omnium Arabum Africae est. Ut Boiardus scripsit, Agramans ab Alexandro Magno originem ducit. Interfecto patre Troiano a comite palatino christiano Rolando prope Asprum Montem, Agramans foedus cum rege Caesaraugustae Marsilio et cum rege Sericanae Gradasso facit et tres reges Europam invadeunt. In Orlando innamorato Agramans Brunellum ad liberandum militem Rogerium mittit quia magus Atlas, tutor eius, eum in castello magico in Africa protegit. Brunellus Rogerium liberat cum anulo magico quod magiam castelli effringit et Agramans eum equitem facit. Postea in Orlando furioso exercitus Agramantis cum exercitu Rodomontis Algeriae apud Montem Albanum coniungit. Agramans Lutetiam obsidionem claudit sed Christiani eum apud Arelate in Provincia repelleunt et paulo post Astulphus, miles Anglicus classem regis Africani vincit. Astulphus etiam Hipponem Diarrhytum, ubi regia domus Agramantis est, armis capit. Rex Agramans, destituto a rege Marsilio, mortem voluntariam petit sed Gradassus regi persuadit et cum senecte milite Sobrino tres Saraceni contra tres comites palatinos pugnant in insula Lopadusa: tres milites Christiani qui provocant ad singulare certamen Saracenos Rolandus, Oliverius ac Brandimartes sunt. Gradassus interficit Brandimartem cum gladio Durlindana sed extemplo Rolandus eum occidit et gladium suum recuperat. Rolandus deinde in hostem incurrit et caput Agramantis amputat: sic Agramans moritur. Senex Sobrinus, autem, curatur et postea Baptismum accipit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De nomine latino vide versionem latinam operis.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Baillet, Roger, Le Monde poétique de l'Arioste. Essai d'interprétation du Roland furieux, L'Hermès, Lutetiae, 1977.
  • Rajna, Pio, Le fonti dell'Orlando furioso, Sansoni, Florentiae, 1876.
  • Zatti, Sergio, Il Furioso fra epos e romanzo, Pacini Fazzi, Luccae, 1990.