Agnus Scythicus

E Vicipaedia
Agnus Vegetabilis Tartariae (Zahn 1696; imago reimpressa in Lee 1887).
Agnus Scythicus (Duret 1605).
Planta Cibotium barometz.

Agnus Scythicus,[1] vel agnus vegetabilis,[2] vel agnus tartaricus,[3][4] est fabulosum Mediae Asiae zoophytum, cuius fructus olim putabatur agnus esse,[5] quod animal, ad plantam funiculo umbiculari conexus, terram circa plantam pasceret; omni autem pabulo consumpto, planta et agnus mortui essent.

Fons fabulae est Cibotium barometz, planta vera, filix ordinis Cyathealium, cui erant multa nomina populo grata, inter quae barometz.[6] Imago agni foliis ex parte lanuginosi filicis rhizomatis amotis efficitur. Rhizoma inversum agni lanati similis esse putatur, cruribus a basibus petiolorum secatorum formatis.[7][8]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. The London Encyclopaedia, vol. 1, p. 302.
  2. The London Encyclopaedia, vol. 1, p. 302.
  3. The London Encyclopaedia, vol. 1, p. 302.
  4. Etiam planta tartarica et cetera. Haec nomina non sunt binomina scientifica, sed taxinomiam hodiernam antecedunt.
  5. Large et Braggins 2004:360.
  6. Et borometz et borametz, omnibus tribus verbis 'agnum' in linguis loci significantibus (Ashton 1890).
  7. Large et Braggins 2004:360.
  8. Lee 1887:2.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ashton, John. 1890. Curious Creatures in Zoology.
  • Duret, Claude. 1605. "Borametz of Scythia or Tartary. In Histoire Admirable des Plantes.
  • Large, Mark F., et John E. Braggins. 2004. Tree Ferns. Portlandiae Oregoniae: Timber Press ISBN 978-0-88192-630-9.
  • Lee, Henry. 1887. The Vegetable Lamb of Tartary: A Curious Fable of the Cotton Plant, to Which Is Added a Sketch of the History of Cotton and the Cotton Trade. Londinii: Sampson Low, Marston, Searle, & Rivington.
  • The London Encyclopaedia: or Universal Dictionary of Science, Art, Literature, and Practical Mechanics. 1829. 22 voll. Londinii: Thomas Tegg.
  • Zahn, Johann. 1696. Specula physico-mathematico-historica notabilium ac mirabilium sciendorum, in qua mundi mirabilis oeconomia, nec non mirificè amplus, et magnificus ejusdem abditè reconditus, nunc autem ad lucem protractus, ac ad varias perfacili methodo acquirendas scientias in epitomen collectus thesaurus curiosis omnibus cosmosophis inspectandus proponitur. Norimbergae: sumptibus Joannis Christophori Lochner bibliopolae. Literis Knorzianis.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad agnum Scythicum spectant.