Jump to content

Aggregatio vacua

E Vicipaedia

Pagina polienda

Haec commentatio ulteriorem recensionem requirit ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.

Aggregatio vacua est aggregatio quae nulla elementa continet.

Aggregatio vacua in mathematica, et proprie in theoria classium, est unica aggregatio quae nulla elementa continet; sua magnitudo est zerus. Aliquae axiomaticae classium theoriae dicunt aggregationem vacuam exsistere quia necessario est axioma aggregationis vacuae(en); in aliis theoriis, sua exsistentia deduci potest. Multae aggregationum proprietates(it) quae fieri possunt pro aggregatione vacua sunt triviarie verae.

Aggregatio nil (Anglice: null set) olim commune fuit nomen aggregationis vacuae, sed nunc est terminus technicus, verbum theoriae mensurae proprium.

Communes aggregationes vacuae notationes sunt "{}" et "∅" et "∅︀". Duo signa ultima a Grege Bourbaki (diserte ab Andrea Weil) anno 1939 introducta sunt, secundum litteram Ø in abecedariia Danico et Norvegico, et nullo pacto cum littera Graeca Φ coniuncta.[1] Alia signa aggregationis vacuae sunt "Λ" et "0."[2]

Signum aggregationis vacuae Formula:Unicode invenitur apud Unicode punctum U+2205.[3] In TeX, ut \emptyset vel \varnothing digeritur.

Proprietates

[recensere | fontem recensere]

Axioma extentionis in theoria axiomatica classium habet duas aggregationes cum ambo elementa eadum contineat esse aequas; ergo aggregatio quae nihil continet est unica. Ita non sunt multae aggregationes vacuae, sed una aggregatio vacua.

De qualibet aggregatione A dubitari non potest quin:

  • Aggregationem vacuam esse subaggregationem A,
  • Coniunctionem A cum aggregatione vacua esse A,
  • Intersectionem A cum aggregatione vacua esse aggregationem vacuam,
  • Multiplicationem Cartesiensem A cum aggregatione vacua esse aggregationem vacuam.

Vero de aggregatione vacua dubitari non potest quin:

  • Subaggregationem unicam aggregationis vacuae esse aggregationem vacuam,
  • Aggregationem potitam aggregationis vacuae esse aggregationem quae aggregationem vacuam solam continet,
  • Numerum elementarum (id est, cardinalitatem) esse zerum.

Nexus interni

Signum aggregationis vacuae

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
mathematica

Haec stipula ad mathematicam spectat. Amplifica, si potes!