Jump to content

Aggregatio (mathematica)

E Vicipaedia

Aggregatio,[1][2] olim etiam classis[1] (quae tamen hodie aliud significat), vel etiam collectio[3] vel fortasse copia,[4] in theoria classium est entium mathematicorum(en) collectio. Secundum definitionem(en) Georgii Cantoris, “aggregatio est unio elementorum quae in nostra cogitatione sunt bene discreta”. In locum huius definitionis, rigore mathematico omnino carentis, postea axiomata ab Ernesto Zermelo et Adolfo Fränkel posita substituta sunt ad antinomiam Russellianam(en)[5] aliasque antinomias vitandas.

In philosophia, aggregationes sunt res abstractae(d).

Denotationes et definitiones

[recensere | fontem recensere]

Denotationes

[recensere | fontem recensere]
  • Aggregationes denotari solent parenthesibus “{” et “}” usurpatis initium aut finem aggregationis indicantibus. Duas habet formas haec notatio: una elementa enumerans (e.g. {1,2} aut {Gaius, Petrus, Marcus}), altera elementa describens variabili vel variabilibus et sententia vel sententiis usa: Ad quae elementa sententia sequens (praedicatum) pertinet, ante symbolis : aut | notatur variabilibus in parenthesibus “(” et “)” iterum adiectis. Ergo: {x: S(x)}. Si x0 elementum huius aggregationis sit (id est: valet praedicatum variabili x0), notatur x0∈{x:S(x)}.
  • Tales x solent esse in aggregatione superiore (id est: cuncta elementa quae illi etiam huic aliis fortasse addiditis insunt). Sit X talis copia superior, tum scribi solet {x∈X:S(x)}. Ut indicatur X talem esse aggregationem superiorem, scribi solet X⊃{x∈X:S(x)} aut {x∈X:S(x)}⊂X.

Definitiones

[recensere | fontem recensere]
  • Aggregatio cui nulla elementa insunt vacua vel inanis appellatur. Notatur symbolis {} vel ∅︀.
  • Aggregationes duae A,B eaedem vel aequae appellantur, si aggregationi alteri A eadem elementa ac alteri aggregationi B insunt. (Mathematicus scriberet quod A=B quotienscumque A⊂B∧B⊂A.)
  • Coniunctioni duarum pluriumve aggregationum omnia elementa e quaquam illarum insunt. Notatur symbolo ∪. Ergo: Sint
    A={x:S1(x)} et B={y:S2(y)}. Tum:
    A∪B={z:S1(z) vel S2(z)}={z:S1(z)∨S2(z)}.
  • Sectioni duarum pluriumve aggregationum sola ea elementa insunt, quae in unaquaquam eorum inveniuntur. Notatur symbolo ∩. Ergo: Sint
    A={x:S1(x)} et B={y:S2(y)}. Tum:
    A∩B={z:S1(z) atque S2(z)}={z:S1(z)∧S2(z)} .
  • Complemento relativo vel differentiae A∖B (in quo A,B sunt aggregationes) elementa ex A sola insunt quae aggregationi B non insunt. Notatur symbolo \. Ergo: Sint
    A={x:S1(x)} et B={y:S2(y)}. Tum:
    A∖B={z:S1(z) atque non S2(z)}={z:S1(z)∧¬S2(z)}.
  • Productum Cartesianum duarum aggregationum A et B, quod cruce × denotatur, est aggregatio parium ordinatorum quorum res prima inest ipsi A et res secunda inest ipsi B. Ergo A×B={(x,y):x∈A atque y∈B}.

Res supra definitae per diagrammata Venniana illustrantur:

Sint A={1,2,4,7} et B={1,3,5,7,9}.

Tum:

  • A∪B={1,1,2,3,4,5,7,7,9}={9,7,1,2,3,4,5}. Licet enim elementa semel vel compluries scribere; ordo non rēfert.
  • A∩B={1,7}.
  • A∖B={2,4}.
  • A×B = {(1,1),(1,3),(1,5),(1,7),(1,9),(2,1),(2,3),(2,5),(2,7),(2,9),(4,1),(4,3),(4,5),(4,7),(4,9),(7,1),(7,3),(7,5),(7,7),(7,9)}.

Aequatio aliqua ut aggregatio describens denotari potest et solutio eius aequationis aggregatio enumerans est. Quae saepe—praecipue in scholis—aggregatio solutionum appellatur. Aequatio quadratica exemplo:

{x∈ℝ:x2−2x−3=0}={−1,3}.
  1. 1 2 Cfr. Peano, Ioseph (). Arithmetices principia: nova methodo exposita. Augustae Taurinorum: Fratres Bocca. p. x: “classis, sive entium aggregatio”.
  2. ↑ Cfr. etiam “aggregatio” apud Forcellini, Aegidium; Furlanetto, Iosephum red.; Corradini, Franciscum cur.; et Perin, Iosephum cur. (1733–1965). Lexicon Totius Latinitatis. Tom. I [PDF]. Bononiae: Arnaldus Forni [forma quaesitoria interretialis]. p. 155.
  3. ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  4. ↑ Cf. versionem Latinam vocabuli Theodisci Menge apud Lucusaltianum, Petrum (2026). Lexicon Latinum Hodiernum Lucusaltianum: Tom. V, M–Q (ed. XXVI) [PDF]. Lentiae: Petrus Lucusaltianus. p. 29.
  5. ↑ Antinomia Russelliana(en) ad quamdam aggregationem pertinet, quae, si exsisteret, sibi inesset simul ac non inesset, quod est absurdum.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  • De aggregationibus in encyclopaedia Wolfram MathWorld (Anglice)