Jump to content

Agapetus (diaconus)

E Vicipaedia

Agapetus (floruit saeculo VI) fuit scriptor Graecus et diaconus ecclesiae Sanctae Sophiae Constantinopolis, qui capita admonitoria septuaginta duo, Iustiniano I imperatore inscripta, scripsit, quae morum praecepta continent et acrostichidem formant. Scriptor Isocraten et Gregorium Nazianzenum imitatus est. Postea hoc opus, exemplum generis speculorum regum (vel principum) magna auctoritate in litteris Graecis et Slavonicis valuit.

Ecce caput primum, a Iacobo Paulo Migne conversum:

Honore quolibet sublimiorem cum habeas dignitatem, o imperator, honora supra omnes qui hoc te dignatus est Deum; quoniam ad similitudinem coelestis regni, tradidit tibi sceptrum terrenae potestatis, ut homines edoceres iusti custodiam, et eorum qui adversum ipsum insaniunt, latratum cohiberes: ipsius obtemperando legibus, ac subditos tibi regendo legitime.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Migne, p. 1163–66.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Makris, Georgios, et Lippold, A. "Agapetus". In Brill’s New Pauly, editione interretali (2006).
  • Migne, Jacques-Paul. Patrologiae cursus completus, series Graeca prior, tomus 86 (Lutetiae: J.-P. Migne, 1865).