Africa Septentrionalis

E Vicipaedia
(Redirectum de Africa septentrionalis)
     Africa Septentrionalis (subregio Consociationis Nationum)      geographica, inter quae supra
Modo horologico, a laeva:      Sahara Occidentalis, Marocum, Algerium, Tunisia, Libya, Aegyptus, Sudania plus a laeva ad dextram:      Mauritania, Malium, Niger, Tzadia
Africa Septentrionalis in Sahara et regionibus septentrionalibus consistit, se in zona rubra septentrionali et ad septentriones extendens.
Forum Biskra in Algerio, 1899.
Casbah Aït Benhaddou in Maroco situm.

Africa Septentrionalis est septentrionalissima continentis Africanae regio, a Sahara ad Africam Subsaharanam coniuncta. In civilitate orbis terrarum, definitio regionis a Consociatione Nationum promulgata septem comprehendit civitates vel territoria, quae sunt Algerium, Aegyptus, Libya, Marocum, Sudania, Tunesia, Sahara Occidentalis.[1] Algerium, Marocum, Tunesia, Libya, et saepe Mauritania una Maghreb (vel Maghrib) constituunt, atque Aegyptus et Sudania Valles Nili una appellantur. Aegyptus est civitas transcontinentalis ob Paeninsulam Sinaiticam, quae in Asiam patere usitate habetur. Africa Septentrionalis etiam comprehendit Ceutam et Melillam, possessiones Hispanicas, exclavia perparva vel insulas ante litora Maroci iacentis. Canariae Insulae et Insulae Materiae Portugallicae, in Oceano Atlantico Septentrionali ad boreorientem continentis Africani sitae, aliquando in regione comprehenduntur.[2]

Distinctio Africae Septentrionalis multarumque terrarum Africae Subsaharanae magni momenti in historia et oecologia est, quia Sahara est naturale septum geographicum, quod culturas septentrionalis a magnis continentis partibus separavit. Cum civilizationes maritimae Phoeniciorum, Graecorum, Romanorum, aliorumque populorum communicationem et migrationem trans Mare Mediterraneum adiuvarent, culturae Africae Septentrionalis artius ad Asia meridioccidentem et Europam quam ad African Subsaharanam coniungebantur. Cultura Islamica in regione magni momenti est, et Africa Septentrionalis, cum Somalia, Gibuto, et Oriente Medio, etiam est pars Mundi Arabici.

Nonnulli eruditi dicunt Africam Septentrionalem, non Africam Orientalem vel Africam Austrinam, fuisse domum hodiernorum Hominum sapientium qui primum ex continente emigraverunt.[3][4][5]

Geographia[recensere | fontem recensere]

Atlantes, qui per multum Maroci, Algerium septentrionalem, et Tunesiam patent, sunt pars quadruplicis congeriei montium quae etiam per multum Europae Meridianae extenditur. Ad meridiem orientemque versus recedunt, in planitiebus fientes antequam in Saharam distenduntur, quae plus quam 75 centesimas regionis tegunt. Sedimenta Saharana antiquam saxi crystallini planitiem superincumbunt, quae plerumque a rationibus naturalibus abhinc annorum plus quam quattuor billiones formata est.

Valles protectae inter Atlantes, vallem oremque Nili, et litus Mediterraneum sunt praecipui terrae boni agrorum cultus fontes. Coluntur variissimae messes pretiosae, inter quas cereales, oryza, et xylinon, atque ligna sicut cedrus et cortex. Usitatae messes Mediterraneae, inter quas olivae, fici, palmulae, et citri, etiam in his solis vigent. Quod Valles Nili est uberrima, plurimi Aegypti et Sudaniae incolae iuxta flumen habitant. Alibi, in marginibus desertorum, inrigatio fructus messium auget.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Secundum classificationum civitatum a CN effectam. Sahara Occidentalis (olim Sahara Hispanica), territorium quod in controversiam vocatum est, plerumque a Maroco regitur; Frons Polisario, quae constitutionem reipublicae liberae suadet, territorium postulat, nonnullasque regiones prope fines partim temperat.
  2. "Revisions to the Standards for the Classification of Federal Data on Race and Ethnicity."
  3. Balter 2011:20-23.
  4. Cruciani, Trombetta, Massaia, Destro-Bisol, Sellitto, et Scozzari 2011.
  5. Smith, Tafforeau, Reid, Grün, Eggins, Boutakiout, et Hublin 2007.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Balter, Michael. 2011. Was North Africa the Launch Pad for Modern Human Migrations? Science 7 Ianuarii: 331 (6013), 20–23. doi:10.1126/science.331.6013.20.
  • Baumann, Hermann, ed. 1975. Die Völker Afrikas und ihre traditionellen Kulturen. 2 vol. Wiesbaden: Franz Steiner Verlag. ISBN 3515019685.
  • Bertaux, P. 1993. Afrika: Von der Vorgeschichte bis zu den Staaten der Gegenwart. Fischer Weltgeschichte, 32. Francofurti: Fischer Taschenbuch Verlag. ISBN 3596600324.
  • Clark, J. D. 1989. The Cambridge History of Africa, vol 1. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 052122215X.
  • Cruciani, Fulvio, Beniamino Trombetta, Andrea Massaia, Giovanni Destro-Bisol, Daniele Sellitto, et Rosaria Scozzari. 2011. A Revised Root for the Human Y Chromosomal Phylogenetic Tree: The Origin of Patrilineal Diversity in Africa. The American Journal of Human Genetics, 19 Maii.
  • Dittrich, P., et al. 1983. Biologie der Sahara: Ein Führer durch die Tier- und Pflanzenwelt der Sahara mit Bestimmungstabellen und 170 Abb. Ed. 2a. Monaci: Eigenverlag. ISBN 3980079406.
  • Faath, S. ed. 1992 Demokratie und Menschenrechte in Nordafrika. Hamburgi. ISBN 3924577099.
  • Göttler, G., ed. 1992. DuMont Landschaftsführer: Die Sahara. Ed. 4a. Coloniae: DuMont Buchverlag. ISBN 3770114221.
  • Heine, B., Th. C. Schadeberg, et E. Wolff. 1981.: Die Sprachen Afrikas. Hamburgi: Helmut Buske Verlag. ISBN 3871184330.
  • Herder Lexikon der Biologie. Vol. 10. Heidelberg: Spektrum Akad. Verlag. ISBN 3860251562.
  • Kuper, R., ed. 1989. Forschungen zur Umweltgeschichte der Ostsahara. Cum commentariis a Katharina Neumann, St. Kröpelin, W. Van Neer, et H.-P. Uerpmann scriptis. Coloniae: Heinrich-Barth-Institut. ISBN 3927688029.
  • Lamb, H. H. 1994. Klima und Kulturgeschichte: Der Einfluss des Wetters auf den Gang der Geschichte. Reinbek: Rowohlt Taschenbuch Verlag. ISBN 349955478X.
  • Monod, T. H. 1992. Wüsten der Welt. Monaci: C. J. Bucher. ISBN 3765807923.
  • Monod, T. H. 1994. Désert libyque. Lutetiae: Editions Arthaud. ISBN 2700310233.
  • Neumann, Katharina. 1989. Vegetationsgeschichte der Ostsahara im Holozän: Holzkohlen aus prähistorischen Fundstellen. In Forschungen zur Umweltgeschichte der Ostsahara, ed. Katharina Neumann, 13–182. Coloniae: Heinrich-Barth-Institut. ISBN 3927688029.
  • Schild, R., F. Wendorf, et Angela E. Close. Northern and Eastern Africa Climate Changes Between 140 and 12 Thousand Years Ago. In New Light on the Northeast African Past, ed. Frank Klees et Rudolph Kuper, 81–98. Coloniae: Heinrich-Barth-Institut. ISBN 3927688061.
  • Schwarzbach, M. 1993. Das Klima der Vorgeschichte: Eine Einführung in die Paläoklimatologie. Stutgartiae: Ferdinand Enke Verlag. ISBN 3432873557.
  • Sheratt, A., ed. 1980. Die Cambridge Enzyklopädie der Archäologie. Monaci: Christian Verlag. ISBN 388472035X.
  • Smith Tanya M., Paul Tafforeau, Donald J. Reid, Rainer Grün, Stephen Eggins, Mohamed Boutakiout, et Jean-Jacques Hublin. 2007.Earliest Evidence of Modern Human Life History in North African Early Homo sapiens. PNAS, 10 Aprilis 104(15):6128-6133. doi:10.1073/pnas.0700747104.
  • Tourneau, Roger le. 1962. Evolution politique de l'Afrique du Nord musulmane 1920-1961. Lutetiae: Colin.
  • Wagner, H.-G. 19701976. Siedlungsgeographie Nordafrika: Räumliche, genetische und funktionale Differenzierung des Siedlungsgefüges 1970–1976. Stutgartiae. ISBN 3443283373.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Africam Septentrionalem spectant.