Roman numeral 10000 CC DD.svg

Triassicum

E Vicipaedia
(Redirectum de Aevum triassicum)
Jump to navigation Jump to search
Bivalve fossile Daonella lommeli aevo Triassico iuxta Alcover Hispaniae depositum

Triassicum[1] (multis linguis Trias) est systema stratigraphicum et periodus geologica.

Divisio infima constituit aerae Mesozoicae, septima autem ab infima aeonis Phanerozoicae. Abhinc 2 521.7 ± 0.6 centies milium annorum coepit, antecessore Permio. Finem habuit abhinc 2 013 ± 2 centies milium annorum, successore Iurassico, secundum scalam aevorum geologicorum Commissionis Internationalis Stratigraphicae.[2] Mesozoicum et Triassicum incepta ab antiquissimis fossilibus Hindeodi parvi dantur:[3] qui terminus eodem tempore quo maxima specierum exstinctio incedit.

Triassicum in tres series dividitur, quae Triassicum inferius, medium, superius appellantur. In septem stadia dividitur, quae ab infimo ad supremum Indusium, Olenekium, Anisium, Ladinium, Karnium, Norium, Rhaetium appellantur.[4]

Nomen a Fridericus de Alberti[de] anno 1834 datum est, qui "formationem" recognovit trium stratorum in variis partibus Germaniae adsociatorum.[5][6]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Fons nominis "aevum Triassicum" (vide s.v. Mitteltrias); "Tempus Triassicum": vide hic
  2. "International Chronostratigraphic Chart"
  3. Ita de:wiki
  4. "Internationale Chronostratigraphische Tabelle" (2017)
  5. "... bunter Sandstein, Muschelkalk und Keuper das Resultat einer Periode, ihre Versteinerungen, um mich der Worte E. de Beaumont’s zu bedeinen, die Thermometer einer geologischen Epoche seyen ... also die bis jezt beobachtete Trennung dieser Gebilde in 3 Formationen nicht angemessen, und es mehr dem Begriffe Formation entsprechend sey, sie zu einer Formation, welche ich vorläufig Trias nennen will, zu verbinden" (p. 324): Friedrich von Alberti, Beitrag zu einer Monographie des bunten Sandsteins, Muschelkalks und Keupers, und die Verbindung dieser Gebilde zu einer Formation. Stutgardiae: J. G. Cotta, 1834 (p. 324 apud Google Books)
  6. De historia nominis definitionisque vide: Mary Grace Wilmarth, The Geologic Time Classification of the United States Geological Survey Compared With Other Classifications, accompanied by the original definitions of era, period and epoch terms (United States Geological Survey Bulletin no. 769. Vasingtoniae: U.S. Government Printing Office, 1925) (p. 64 apud Google Books)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Triassicum spectant.
Systemata = Periodi geologicae
Tyrannosaurus rex
Siderium • Rhyacium • Orosirium • Statherium • Calymmium • Ectasium • Stenium • Tonium • Cryogenium • Ediacarium • Cambrium • Ordovicium • Silurium • Devonium • Carboniferum • Permium • Triassicum • Iurassicum • Cretaceum • Palaeogenicum • Neogenicum • Quaternarium
Capsae cognatae: Aeones • Aerae • Periodi • Epochae • Aetates geologicae = Aeonothemata • Aerathemata • Systemata • Series • Stadia stratigraphica