Carboniferum

E Vicipaedia
(Redirectum de Aevum carboniferum)
Jump to navigation Jump to search
Rupes stadii Gzhelii (periodae Carboniferae supremi), locus typicus huius stadii, iuxta oppidum Gžel Russiae visus

Carboniferum[1][2] est systema stratigraphicum et periodus geologica.

Divisio quinta ab infima constituit tam aerae Palaeozoicae quam aeonis Phanerozoicae. Abhinc 3 589 ± 4 centies milium annorum coepit, antecessore Devonio. Finem habuit abhinc 2 989 ± 1.5 centies milium annorum, successore Permio, secundum scalam aevorum geologicorum Commissionis Internationalis Stratigraphicae.[3] Carboniferum inceptum ab antiquissimis fossilibus Siphonodellae (Eosiphonodellae) sulcatae datur.[4]

In duo subsystemata dividitur, quae Mississippium et Pennsylvanium appellantur. In septem stadia dividitur, quae ab infimo ad supremum Tournaisium, Viseum, Serpukhovium, Bashkirium, Moskovium, Kasimovium, Gzhelium appellantur.[5]

Carboniferum e praecipuis carbonum reliquiis in Europa inventis quae ex hoc aevo orta sunt. Nomen Anglicum Medial or carboniferous order primum anno 1822 a Gulielmo Conybeare et Gulielmo Phillips datur.[6][7]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Tempus Carboniferum": vide hic
  2. "Carbonium": hic in enumeratione
  3. "International Chronostratigraphic Chart"
  4. Ita de:wiki
  5. "Internationale Chronostratigraphische Tabelle" (2017)
  6. "Book III. Medial or Carboniferous Order" in Gulielmo Conybeare et Gulielmo Phillips, Outlines of the Geology of England and Wales. Londinii: Phillips, 1822 (p. 323 apud Google Books)
  7. De historia nominis definitionisque vide: Mary Grace Wilmarth, The Geologic Time Classification of the United States Geological Survey Compared With Other Classifications, accompanied by the original definitions of era, period and epoch terms (United States Geological Survey Bulletin no. 769. Vasingtoniae: U.S. Government Printing Office, 1925) (p. 65 apud Google Books)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Systemata = Periodi geologicae
Tyrannosaurus rex
Siderium • Rhyacium • Orosirium • Statherium • Calymmium • Ectasium • Stenium • Tonium • Cryogenium • Ediacarium • Cambrium • Ordovicium • Silurium • Devonium • Carboniferum • Permium • Triassicum • Iurassicum • Cretaceum • Palaeogenicum • Neogenicum • Quaternarium
Capsae cognatae: Aeones • Aerae • Periodi • Epochae • Aetates geologicae = Aeonothemata • Aerathemata • Systemata • Series • Stadia stratigraphica