Roman numeral 10000 CC DD.svg

Cambrium

E Vicipaedia
(Redirectum de Aevum cambricum)
Jump to navigation Jump to search
Stromatolitha Cambria, e stratis Cyanobacteriorum composita, in civitate Novo Eboraco reperta

Cambrium[1][2] (scil. "aevum") est periodus geologica.

Unam legis e paginis de
disserentibus

  • Quaternaria: vide supra
  • Neogenicum: vide supra
  • Palaeogenicum: vide supra
  • Kaenozoicum: vide supra
  • Mesozoicum: vide supra
  • Palaeozoicum: vide supra
  • 4000-4500 Hadaicum
  • superaeon 542-4500
Vide etiam
* Index aevorum geologicorum
* Aeva archaeologica
NB: Milliones annorum a.p. supra indicantur (e.g. 2.6 = 2 600 000 a.p.)

Divisio infima constituit tam aerae Palaeozoicae quam aeonis Phanerozoicae. Abhinc 5 410 ± 10 centies milium annorum coepit, antecessore Ediacario (periodo suprema tam aerae Neoproterozoicae quam aeonis Proterozoicae. Finem habuit abhinc 4 854 ± 19 centies milium annorum, successore Ordovicio, secundum scalam aevorum geologicorum Commissionis Internationalis Stratigraphicae.[3] Phanerozoicum, Palaeozoicum, Cambrium omnia incepta ex antiquissimis ichnofossilibus Treptichnus pedum dantur.

In quattuor series dividitur, quae ab infima ad supremam Terreneuvium, series 2, Maolingium, Furongium appellantur. In decem stadia dividitur, quae ab infimo ad supremum Fortunium, 2, 3, 4, 5, Drumium, Guzhangium, Paibium, Jiangshanium, 10 appellantur.[4]

Nomen e Cambria regione Britannica deducitur, ubi strata huius aevi primum recognita sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Cambrium": Robertus Koeppel, Praelectiones geologiae et praehistoriae pars 1 iii (Romae, 1933) p. 5 (Paginae selectae apud Google Books)
  2. Christof Kuhn, "Etymology of Geological Time Units"
  3. "International Chronostratigraphic Chart"
  4. "Internationale Chronostratigraphische Tabelle" (2017)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]