Latinitas bona

Aera Vulgaris

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
E.V. et a.E.V. huic paginae redirigunt.

Aera vulgaris[1] sive aevum vulgare[2] est calendarium seu systema annos nominandi formae a.C.n./p.C.n. identicae. Adhibetur saepe ab eis qui vel in Christum fidem non dant, vel nomen eius scribere non volunt omni tempore quo necesse sit diem in fastis explicare.

Aera Vulgaris abbreviatur E.V. atque "ante Aeram Vulgarem" a.E.V.

Usus Aerae Vulgaris praefertur in nonnullis civitatibus et societatibus, sicut American Anthropological Society.[3] In lingua Anglica autem C.E. pro Common Era, Current Era etiam ut Christian Era reddi potest.

In Re publica Democratica Germanica itidem ante et post aevum nostrum in usu erat (Germanice v. u. Z. (vor unserer Zeitrechnung) et [n.] .u. Z. ([nach] unserer Zeitrechnung)).

Notae[recensere | fontem recensere]