Jump to content

Aemilius Macer

E Vicipaedia
Wikidata Aemilius Macer
Res apud Vicidata repertae:
Aemilius Macer: imago
Aemilius Macer: imago
Nativitas: unknown value; Verona
Obitus: 16 a.C.n.; Roma
Patria: Roma antiqua
Nomen nativum: Aemilius Macer

Aemilius Macer (Veronae natus; Romae anno 16 a.C.n. mortuus) fuit poeta Romanus didacticus. Ornithogoniam Boei Latine vertit et Theriaca Nicandri Colophonii. Ovidius eum memorat:

saepe suas volucres legit mihi grandior aevo,
quaeque necet serpens, quae iuvet herba, Macer[1]

Carmen "Macer Floridus" vel De viribus herbarum, quod medio aevo ab Aemilio Macro compositum esse habebatur, saeculo undecimo scriptum est.

  1. Tristia IV 10, 43-44.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Aemilium Macrum spectant.
Lexica biographica:  Deutsche Biographie Treccani