Aemilius Iulius Gumbel

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Aemilius Iulius Gumbel (Monaci natus Iudaica die 18 Iulii 1891; in Urbe Novo Eboraco mortuus die 10 Septembris 1966) fuit mathematicus Germanicus, qui in Francia et postea in Civitatibus Foederatis Americae consedit, quia in patria eius die 30 Ianuarii 1933 Adolfus Hitler ad summam rerum accessit, et legibus novis inauditisque ferendis gentem Iudaeorum opprimere coepit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Anno 1910 Monachii testimonium maturitatis accepit et eodem loco studium oeconomiae coepit. Anno 1914 miles voluntarius Belli Orbis Terrarum I fuit, sed mox bellum recusavit et praetextu militiam finire potuit. Ab anno 1930 professor mathematicae statisticae apud Universitatem Ruperto-Carolam Heidelbergensem erat. Et studium de distributione probabilistica quod "legem Gumbel" appelatur fecit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
  • Semper apertus Ruprecht-Karls-Universität Heidelberg
Scientia Haec stipula ad hominem scientificum spectat. Amplifica, si potes!