Aeluroscalabotes felinus

E Vicipaedia
(Redirectum de Aeluroscalabotes)
Jump to navigation Jump to search
Aeluroscalabotes felinus.jpg

Classis : Reptilia 
Ordo : Squamata 
Subordo : Scleroglossa 
Infraordo : Gekkota 
Familia : Gekkonidae 
Subfamilia : Aeluroscalabotinae 
Genus : Aeluroscalabotes 
Species : A. felinus 
Aeluroscalabotes felinus 
Günther, 1864  
Synonyma
Pentadactylus felinus
Pentadactylus borneensis
Pentadactylus dorsalis
Aelurosaurus felinus
Aelurosaurus dorsalis
Aeluroscalabotes longicaudatus
Aeluroscalabotes dorsalis

Aeluroscalabotes felinus est species familiae Gekkonidarum, in Indonesia, Malaesia, Singapura, Thailandia endemica. Haec est sola Aeluroscalabotis generis species, et solum subfamiliae Aeluroscalabotinarum genus. Felinus usitate appellatur, quia dormiens se caudá, quasi felis, involvere solet.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Corpus Aeluroscalabotis felinae est tenue, colore usitate ferrugineum, maculis albis in superficie, et pannus albus sub mentum et aliquando sub ventrem. .

Aeluroscabotes felinus

Mores[recensere | fontem recensere]

Aeluroscalabotes felinus est semiarborealis, et habitationes frigidas, humidas, montanas in silvis pluvialibus diligit. Praecipue nocturnus et insectivorus, permultis generibus insectorum vescitur.

Taxinomia[recensere | fontem recensere]

Species a nonnullis biologis descripta est. Sunt duae subspecies agnitae:

De speciei possessione domestica[recensere | fontem recensere]

Aeluroscalabotes felinus est vulgo bestiola domestica exquisita habita, sed difficile venum invenienda et speciminum inopiá et difficultate eius nutriendi et curarum necesse praestandarum, ac saepe parasitis infecta est.

Conservationis status[recensere | fontem recensere]

Numerus Aeluroscalabotum felinorum ignoratur, sed distributione non communis putatur. Ei non est proprius conservationis status, Thailandia excepta, ubi conlectio exportatioque vetantur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]