Aelius Lampridius Cervinus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Aelius Lampridius Cervinus
Res apud Vicidata repertae:
Aelius Lampridius Cervinus: imago
Nativitas: 1463; Ragusium
Obitus: 15 Septembris 1520; Ragusium
Patria: Respublica Ragusina

Officium

Munus: poëta, scriptor

Familia

Familia: House of Cerva

Aelius Lampridius Cervinus (Croatice Ilija Crijević), anno 1463 Ragusii natus et die 15 Septembris anno 1520 ibidem mortuus, fuit humanista Ragusinus, poeta Latinus et Dalmaticus.

Vita et opera[recensere | fontem recensere]

Ragusii in familia nobili natus, Avunculus Romam ad aulam Sixti IV eum adduxit. Annis 1483–1485 Pomponii Laeti familiaris et Academiae Romanae socius fuit. De Vergilio et Plauto[1] opera composuit. Anno 1490 Ragusium revertit. Carmina lyrica more Catulliano componebat et de Epidauro (quo nomine Ragusium nuncupabat) a Turcis oppresso carmen epicum imperfectum.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Super comoedia veteri et satyra et nova cum Plauti apologia.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Stanislaus Škunca, Aelius Lampridius Cervinus, poeta Ragusinus (Saec. XV), Romae, 1971.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Lexici biographici:  Treccani