Aegyptus (rex)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Aegyptus (Graece: Αἴγυπτος) est figura mythologiae Graecae et eponymus regionis Africae septentrionalis, quae usque ad hos dies Aegyptus nuncupatur.

Genealogia[recensere | fontem recensere]

Aegyptus, unus e posteris Ionis, filius est Beli et nymphae Anchinoe aut Aeria, frater geminus Danai et frater Cephei Phineique. Cum variis feminis fuit pater 50 filiorum, qui omnes - Lynceo excepto – a coniugibus suis (Danaidibus) nocte nuptiarum necati sunt.

Fons[recensere | fontem recensere]

Apollodori Bibliotheca 2,1,5

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]