Aegidius Tschudi

E Vicipaedia
Wikidata Aegidius Tschudi
Res apud Vicidata repertae:
Aegidius Tschudi: imago
Aegidius Tschudi: imago
Nativitas: 5 Februarii 1505; Glarona
Obitus: 28 Februarii 1572, 1572; Glarona
Patria: Helvetia

Aegidius vulgo Gilg Tschudi (natus die 5 Februarii 1505 Glaronae, mortuus in Burgo Gräpplang apud Fluminum die 28 Februarii 1572 , historiographus Helveticus fuit. Primus omnium rerum gestarum scriptorum habetur.

Vita[recensere | fontem recensere]

Huldericus Zvinglius, qui tunc parohus Glaronensis fuit, Aegidium res utiles docebat. Studia fecit Basileae et Lutetiae et anno 1528 Raetiae descriptionem confecit cum mappa geographica quae Sebastianus Münster typis mendavit atque edidit. Anno 1536 expeditione in Gallia meridiana participatus est; anno 1540 Romam venit et in legatione ante imperatorem Ferdinandum I missus a principe ipso vir nobilis declaratus est. Variis in officiis tam confoederalibus quam paganis Reformationem impugnabat; cum 1558 superior administrationis electus esset ingressionem contra novae fidei asseclas in pectore volvebat. Hinc anno 1560, quando nova plebiscita venerunt, non iam candidatus esse potuit. Inde statuit melius esse, ut se somnino rebus historicis dedicaret. Opera duo magna »Gallia Comata«, de antiquitatis et Helvetiae protohistoria, et - nobis magis pretiosum - »Chronicon Helveticum«, de rebus usque annum 1470 gestis, continuo in usu fuit usque tempus Ioannis de Müller. Tamen impressio libri prima non ante annum 1736 facta est.

Eius narrationes, quae documenta, fabellas, ficticia extemporanea miscebant saecula multa fons opinionis publicae manserunt. Fridericus Schillerus historiam de Thellio dramatice litteris mandavit et mundo donavit. Iosephus Kopp illuminator multa falsa detexit atque valorem historiographiae Aegidianae novum definiebat tamquam fontem documentorum iam dudum perditorum.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Constantin von Wurzbach: "Tschudi, Aegydius" in Biographisches Lexikon des Kaiserthums Oesterreich, pars 48 (Vindobonae: Kaiserlich-königliche Hof- und Staatsdruckerei, 1883) p. 64 (textus).
  • Peter Ochsenbein, Karl Schmuki: Bibliophiles Sammeln und historisches Forschen: der Schweizer Polyhistor Aegidius Tschudi (1505–1572) und sein Nachlass in der Stiftsbibliothek St. Gallen: Führer durch die Ausstellung in der Stiftsbibliothek St. Gallen (1. Dezember 1990 bis 2. November 1991). Verlag am Klosterhof, ad Sanctum Gallum 1991. ISBN 3-906616-26-6
  • Katharina Koller-Weiss et al. (Hrsg.): Aegidius Tschudi und seine Zeit. Krebs, Basileae 2002, ISBN 3-85513-127-9
  • Katharina Koller-Weiss: Aegidius Tschudis grosse Manuskriptkarte des schweizerischen Raums und der angrenzenden Gebiete, um 1565. In: Cartographica Helvetica, fasciculus 32 (2005), p. 3–16. Volltext auf e-periodica.ch
  • Christian Sieber: Tschudi, Aegidius. In: Frühe Neuzeit in Deutschland 1520–1620. Literaturwissenschaftliches Verfasserlexikon [VL 16]. Tomus 6. De Gruyter, Berolini 2017, col. 326–34.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Aedigium Tschudi spectant.