Aedes Vestae

E Vicipaedia
Aedes Vestae annis 1930 partim restituta.

Aedes Vestae, sive Templum Vestae (Italice Tempio di Vesta), est templum antiquum Romae exstructum deaeque Vestae consecratum, quod in Foro Romano prope Regiam et Atrium Vestae situm est. Sacrum curabat ignem Vestalem, symbolum Romanarum salutis rerumque secundarum.[1]

Notissima templi proprietas est vestigium rotundum. Quia Vesta in domibus privatis culta coepit, architectura aedificii formam primarum domuum Romanarum observare videtur. Ordine Corinthio architecturae Graecae utebatur, marmore et media cella praeditum. Reliquia exstantia viginti columnas Corinthias super podium quindecim metra diametro conditas stetisse monstrant. Cacumini tecti ut videtur erat foramen ut fumus liberaretur.[2]

Acervus nummorum[recensere | fontem recensere]

Acervus nummorum praecipue Anglicorum die 8 Novembris 1883 in atrio repertus est, e quibus nummis, plurimi regibus Eduardo, Athelstano, Edmundo signati sunt. Qui thesaurus, anno circiter 946 depositus, donum ad papam Marinum II esse praetendit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Wright, William Aldis. The journal of philology. Volume 14. [Cantabrigiae]. ISBN 978-1-139-52367-7 .
  2. Wright 1999: 33.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Generalia
  • Brockman, Norbert. 2011. Encyclopedia of Sacred Places. ABC-CLIO. ISBN 978-1-59884-654-6.
  • Fraser, James G. 2012. "The Prytaneum, the Temple of Vesta, the Vestals, Perpetual Fires." Journal of Philology 28: 145–172. Iterum impressus in The Journal of Philology, ed. W. Wright, I. Bywater, et H. Jackson. Cambridge Library Collection: Classics. Cantabrigiae: Cambridge University Press. doi:10.1017/CBO9781139523677.014.
  • Gorski, Gilbert J., et James E. Packer. 2015. The Roman Forum: A Reconstruction and Architectural Guide. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 978-0-521-19244-6.
  • Howatson, M. C. 2011. The Oxford Companion to Classical Literature. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 978-0-19-954855-2.
  • Middleton, John Henry. 1886. "The Temple and Atrium of Vesta and the Regia." Archaeologia, p. 395. Google Books.
  • Middleton, John Henry. 1892. The Remains of Ancient Rome. Vol. 1.
  • Stamper, John W. 2005. The Architecture of Roman Temples: The Republic to the Middle Empire. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-81068-X.
  • Wildfang, Robin Lorsch. 2006. Rome's Vestal Virgins. Routledge. ISBN 978-0-415-39795-7. Reference Reviews 28, no. 4 (13 Maii 2014): 22–24. doi:10.1108/rr-11-2013-0288. ISSN 0950-4125.
De thesauro