Aedes Capitolina
Appearance
Aedes Capitolina antiquitate Romana fuit templum in meridiano Capitolii montis culmine situm, in quo sic dicta Trias Capitolina (Iuppiter Optimus Maximus, Iuno Regina, Minerva) culta est. Aedes his tribus dis dedicatum "Capitolium" vocatur. Quod aedes imprimis Iovi Optimo Maximo dedicata erat, etiam Aedes Iovis Optimi Maximi Capitolini appellatur.
In templo signa Triadis quidque in cella propria collocatum est. Cella Iovis Optimi Maximi media erat, Iunonis sinistra, Minervae dextra. Praeterea erant alia signa, imprimis deorum Iovi coniunctorum, sicut Summani. In tecto signum Iovis quadrigas gubernantis positum erat.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Aedem Capitolinam spectant. |
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |
Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes! |