Adolphus Glaßbrenner

E Vicipaedia


Wikidata Adolphus Glaßbrenner
Res apud Vicidata repertae:
Adolphus Glaßbrenner: imago
Adolphus Glaßbrenner: imago
Nativitas: 27 Martii 1810; Berolinum
Obitus: 25 Septembris 1876; Berolinum
Patria: Regnum Borussiae

Memoria

Sepultura: Friedhof III der Gemeinde Jerusalems- und Neue Kirche

Georgius Adolphus vulgo Georg Adolf Glaßbrenner (natus Berolini die 27 Martii 1810; mortuus ibidem die 25 Septembris 1876) fuit Germanicus satirarum ac salsorum scriptor. Motui Germaniae Iuvenis favit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Quamquam munere negotiatoris fungebatur, litteris praesertim vacabat. Insuper anno 1831 commentarios moderabatur quibus titulus Don Quijote; ii mox liberalitatis nimiae reprimendae causa interdicti sunt. Tunc sibi pseudonymum Adolf Brennglas sumens, seriem nugarum Berlin wie es ist und trinkt (Berolini/Lipsiae 1832–50, cum multis editionibus) de vita quotidiana Berolinensium cum sale mixtarum pepigit. Genus satiricum ex censurae oculis facilius elabi potuisse videtur. Similia en: Leben und Treiben der seinen Welt (Lipsiae 1834) et Berliner Volksleben (Lipsiae 1848–51).

Cum anno 1835 menses septem Vindobonae mansisset, opus Bilder und Träume aus Wien (Lipsiae 1836) edidit; cuius interdictionem viri publici ilico festinaverunt. Anno 1840 Adelam Peroni actricem in matrimonium duxit, quam anno 1841 Neustrelitz in urbem Megapolitanam comitatus est. Ibi exaravit Verbotene Lieder (Turici 1843; editio altera ecce Lieder eines norddeutschen Poeten; editio tertia maxime aucta ecce Gedichte von Adolf G., Berolini 1851) necnon epos comicum malignumque »Neuer Reineke Fuchs« (Lipsiae 1846).

Cum annus 1848 rebus novis flagravit, Adolphus dux factionis democraticae in Megalopoli et Strelicia se gessit. Inde anno 1850 territorium ei relinquendum fuit, qui Hamburgum confugit. Anno 1858 autem reditus Berolinensis fieri fas erat, ubi folia Berliner Montagszeitung curabat, regebat, disponebat.

Scripta alia et gravitudo[recensere | fontem recensere]

Scriptor de anima Berolinensi philosophans (tabula commemorativa Berolini, in domo Gendarmenmarkt 4.

Inter posteriora excellebant e.g. haec: Komischer Volkskalender (1845–67), Xenien der Gegenwart (una cum Daniele Sanders, Hammoniae 1850), comoedia brevis politica-aristophanica Kaspar der Mensch (Hammoniae 1850), Komische Tausendundeine Nacht (Brunsvici 1852), epos comicum Die verkehrte Welt (Berolini 1857). Aetate provectior etiam res adulescentibus dicatas concinnavit, e quibus maioris momenti opera Lachende Kinder, Sprechende Tiere et Insel Marzipan.

Vis poetica pura elucet apud Kaspar der Mensch et Neuer Reineke Fuchs (fortasse omnium Glaßbrennerianorum optimum opus). Aemulatores patrem nugarum nasutarum Berolinensium, qui nuncupabatur, imitari non cessaverunt. Mimos sat vulgares Berolinenses autem multo post frequenter orituros Glaßbrenner ipse sine dubio minimi aestimavisset.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Adolphum Glaßbrenner spectant.