Adolphus Ficker

E Vicipaedia
liber annalis Commissionis Centralis Statisticae: specimen rerum culturalium, 3/1859: ex anno 1873 Ficker mandatis statisticis praefuit

Adolphus vulgo Adolf Ficker (natus die 13 Iunii 1816 Olomucii, mortuus die 12 Martii 1880 Vindobonae) statisticus et magister Austriacus fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Ficker annis inter 1840 et 1853 magister fuit in gymnasio Labacensi, in Schola Superiore Olomucii et in gymnasio Czernihoviae. Anno 1853 atuem secretarius ministerialis creatus est in Centro Statistico Dispensatorio in Austriae capite. Cui ex anno 1864 praefuit. Anno 1870 Ficker in Ministerio Educationis horariis gymnasiorum tam classicorum quam realium praestare coepit. Anno 1873 autem praeses Commissionis Statisticae Centralis declaratus est.

Anno 1875 periodicum »Statistische Monatsschrift« condidit quod postea curatura erat supra citata commissio centralis in statisticis.

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

  • »Darstellung der Landwirtschaft und Montanindustrie der Bukowina« (Vindobonae 1854)
  • »Die Bevölkerung der österreichischen Monarchie« (Gotha 1860)
  • »Die Bevölkerung Böhmens« (Vindobonae 1864)
  • »Völkerstämme der österreichisch-ungarischen Monarchie« (Vindobonae 1869)
  • »Geschichte, Organisation und Statistik des österreichischen Unterrichtswesens« (Vindobonae 1871, duobus in tomis)
  • »Jahresberichte des Unterrichtsministeriums für 1870–1872« (Vindobonae 1871–73)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Schwab, Adolf Ficker, Vindobonae 1880