Adolphus Blomeyer

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Adolphus (Theod. Adolf) Blomeyer (natus die 15 Ianuarii 1900 oppido Ulenburg, hodie ad Löhne (Westfalia) pertinens, mortuus die 5 Martii 1969) vir publicus Theodiscus et sodalis CDU fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Blomeyer filius agricolae fuit. Anno 1918 testimonium maturitatis accepit et postquam brevi tempore militavit, Ienae et Heidelbergae historiae studebat. Quod pater aegrotavit et fratres milites Bello Orbis Terrarum I necati erant, Blomeyer fundum patricium administrare debuit. Itaque studium reliquit et titocinium agriculturae fecit. Patre mortuo fundum eius ipse administravit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Quamquam tum ad nullam factionem accesserat, tamen anno 1929 magister civium patrii oppidi Ulenburg electus est. Anno 1933 sodalis Sturmabteilung (SA) factus est. Ab anno 1934 autem pars Ecclesiae Confitentis erat, quae contra dictaturam Nazistarum certebat. Anno 1937 SA reliquit. Initio anni 1945 magister civium dimissus est, quod pro presbytero a Nazistis capto petebat. Annis 1945 - 1947 Bello Orbis Terrarum II finito dux agricolarum pagi sui fuit et pro rei agriculturae certavit. Fuit amicus Ioannis Schlange-Schöningen, directoris victus agriculturae Zonae Britannica. Anno 1948 ad factionem CDU accessit et legatus ad Consilium Parlamentaricum Bonnam missus est, quod novam constitutionem Germaniae componeret. Fuit etiam anno 1949 candidatus Dietae Foederalis Germaniae, sed electus non est. Mansit autem ad annum 1968 magister civium Ulenburg, quem honorem bello confecto iterum susceperat[1].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]