Jump to content

Admiraliatus (Petropolis)

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Admiraliatus (discretiva).
Admiraliatus principalis.

Admiraliatus principalis (Russice Главное адмиралтейство), vulgo saepius Admiraliatus (Адмиралтейство) est aedificium media Petropoli in ripa Nevae Maioris inter Aulam Hiemalem et Equitem aeneum situm, ubi a tempora Petri Magni Admiraliatus Russiae principalis collocabatur. Petropolis urbis delineatio ab aedificio Admiraliatus haeret, nam tres viae principales (via Nevensis, via Cicerina, via Ascensionis) ad id conveniunt. Architectus aedificii primus Ioannes Korobov fuit; aedificium, quod adhuc manet, ab Andriano Zacharov ad annum 1823 finivit. Turris alta aedificii simulacro navis coronatur, quae navicula quasi insigne Petropolitanum est.

Navicula Admiraliatus

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs geographici et historici: Locus: 59°56′15″N 30°18′31″E • OpenStreetMap • Большая российская энциклопедия