Administer Foederalis rerum Propositi Marshalliani

E Vicipaedia

Administer Foederalis rerum Propositi Marshalliani annis 1949 - 1957 hanc pecuniam administrabat, quam CFA Germaniae ex Proposito Marshalliano[1] dabant. Administer toto tempore Franciscus Blücher erat. Anno 1953 nomen Administri Foederalis Collaborationis Oeconomicae accepit, sed officia non mutata sunt. Anno 1957 administerium dissolutum est et officia ad Administerium Foederale Possessionum Foederalium translata sunt. Anno 1961 denique novum Administerium Foederalis Collaborationis Oeconomicae conditum est, quod ad hunc diem auxilia Germaniae civitatibus pauperibus offerrenda administrat atque alia officia habet.

Notae[recensere | fontem recensere]