Adamantius

E Vicipaedia

Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.

Interpretationes vernaculae
Wikidata Adamantius
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 4. saeculum; Alexandria
Obitus: 5. saeculum; Imperium Romanum
Patria: Roma antiqua

Adamantius (Graece: Ἀδαμάντιος) fuit medicus Hebraicus Alexandrinus, cui nomen Iatrosophista ἰατρικῶν λόγων σοφιστής (Latine: "professor medicinae") ascitum est. [1] Inter Hebraeos a patriarcha Cyrillo Alexandrino anno 415 ex urbe Alexandria expulsos putatur fuisse. Illinc Constantinopolim profectum ibidemque ab archiepiscopo Constantinopolitano Attico baptizatum esse fertur. Denique ad urbem Alexandriam reversum esse videtur. [2]

Adamantius tractatum Physiognomonica (Graece: φυσιογνωμονικά) nuncupatum duobus in libris conscripsisse fertur. Quos libros magna ex parte ab opere veteriore Polemonis sumptos Constantio cuidam dedicavit. Quem Fabricius profecto esse illum Constantium III, coimperatorem Honorii , qui Gallam Placidiam filiam Theodosii Magni in matrimonium duxit. [3] Adamantii operis anno 1540 Lutetiis primum divulgati complura praecepta etiam Oribasius et Aetius tradiderunt.

Adamantius, Physiognomonica: initium textus (BNF MS. Grec 1943 f.119r)

Adamantii alterius operis Περὶ Ἀνέμων (Latine: De Ventis) mentionem facit scholiastes in Hesiodum. Excerptum quidem huius operis Aetius Amidenus tradidit.[4] Primum divulgatum est anno 1864 a Valentino Rose.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Socrates Scholasticus, Hist. Eccles. vii. 13
  2. Socrates, l.c.
  3. Fabricius, Johann Albert, Biblioth. Graeca, vol. ii. p. 171, xiii. 34, ed. vet.
  4. Aëtius Amidenus. tetrab. i. serm. 3, c. 163

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]