Acrobatica

E Vicipaedia
Saltus tauri Cnossi.

Acrobatica,? (Graeco ἀκροβατέω akrobateō, 'in digitos ambulare', 'magnifice incedere'[1]) vel artes petauristariae,[2][3] est perfunctio inusitatorum facinorum aequilibrii, agilitatis, et coordinationis motoricae.? In multis artibus activis, athleticis, martialibus observari potest. Saepissime consociatur acrobatica cum agitationibus quae elementis gymnasticis late utuntur, sicut saltatio acrobatica, circus, funambulismus et gymnastica, sed multae artes aliae, sicut ballatio et urinatio, acrobatica etiam uti possunt. Quamquam acrobatica plerumque cum perfunctione corporis humani consociatur, ad alia perfunctionis genera, sicut aerobatica et acroyoga,[4] etiam adhibere possunt.

Historia[recensere | fontem recensere]

Acrobaticus Sinicus in aere a petauro propulsus, 1987.
Acrobatica in hydria Graeca antiqua picta, circa 340-330 a.C.n.
Acrobatica sagittam arcu pedibus mittit. Fictilia Graeca generis pelikai modo Gnathia, saeculum 4 a.C.n.
Acrobatica in fictile ex Tlatilco, circa 1200900 a.C.n.

Traditiones petauristariae in multis culturis inveniuntur, et indicia sunt primas traditiones abhinc annorum milia factas esse. Exempli gratia, ars Minoa ab 2000 a.C.n. fere picturas facinorum acrobaticorum in dorsis taurorum continent. Graeci et Romani antiqui acrobatica utebantur, et exhibitiones in aulis nobilibus medio aevo in Europa perfunctiones acrobaticas saepe amplectebantur, praecipue praestigias comprehendentes.

In Sina, acrobatica pars culturae ex Domo Han Occidentali (206 a.C.n.220 p.C.n.) est. Acrobaticae rustica messis festa ornabant.[5] Domo Tang, acrobatica evolvebatur ut in Europa medio aevo, exhibitionibus aulicis a saeculo septimo ad saeculum decimum hoc usum dominantibus.[6] Acrobatica pars hodiernae artis varietatis Sinicae magni momenti manet.

Vocabulo, quamquam id ad funem extentum iendum primo saeculo undevicensimo adhibebatur, genus artis perfunctionis quod actiones circi hodierni comprehendit etiam uti coepit. In Europa saeculo undevicensimo exeunte, volutatio aliaeque actiones gymnasticae athleticae certationis artes factae sunt.

Acrobatica enim bellis artibus saepe proest. Quarum exempla sunt picturae sicut Petauristae in Cirque Fernando (Francisca et Angelina Wartenberg) Petri Augusti Renoir impressionistae, quae binas sorores petauristarias Germanicas pingit, et Petauristae in suburbio Lutetiae Victoris Vasnetsov, pictoris Russici.

Aerialia[recensere | fontem recensere]

Aerialista est petaurista qui in aere perfungitur, in apparatu suspenso sicut trapezium, funis, oscillum nubilum, cunae aeriales, polus aerialis, serica aerialis, circulus aerialis.[7]

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Henry George Liddell et Robert Scott, "ἀκροβατέω," A Greek-English Lexicon, apud Perseum.
  2. Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  3. Charlton T. Lewis et Charles Short, "Petauristarius," in A Latin Dictionary.
  4. Infos und Tipps zu AcroYoga, Yoga Relations: Das Yoga Online Magazin.
  5. redpanda2000
  6. Pasadena.edu
  7. "Circus Dictionary". National Institute of Circus Arts 

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Blume, Michael. 2005. Akrobatik mit Kindern & Jugendlichen, in Schule und Verein. Ed. 7a. Meyer & Meyer Sport. ISBN 3898990338.
  • Blume, Michael. 2006. Akrobatik: Training – Technik – Inszenierung. Ed. 4a. Meyer & Meyer Sport. ISBN 3898992055.
  • Burgess, Hovey. 1989. Circus techniques: juggling, equilibristics, vaulting. Ed. retractata. Photographemata Judy Finelli. Novi Eboraci: B. Dubé. ISBN 0917643062.
  • Huisman, Bennie, et Gerard Huisman. 1988. Akrobatik: Vom Anfänger zum Könner. Rnb.: Rowohlt TB-V. ISBN 3499186284.
  • Kiphard, Ernst J. 1961. Die Akrobatik und ihr Training. Ruhrländische Verlagsgesellschaft, antiquarisch.
  • Kloosterboer, Kees. 1996. Het grote duo acrobatiek trukenboek vergriffen. Selbstverlag.
  • List, Ralf. 1996. Das große Buch der Duo-Akrobatik-Tricks. Übersetzung aus dem Holländischen.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad acrobaticas spectant.