Acius (legatus)

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia

Acius (Graece Ἄκιος), qui saeculo IV a.C.n. exeunte floruit, Antigoni Monophthalmi coaevus, fuit huius regis seu legatus seu sectator. Anno enim 311 a.C.n. in litteris ab Antigono urbi Scepsidi missis (OGIS 5) Aeschylum quendam (an Rhodius sit, nescitur) legatum cum Demarcho Taronis filio ad Cassandrum missum esse fertur, et post pacem eodem anno sanctam cum Aristodemo et Hegesia in Aegyptum ad Ptolemaeum missum. Acius epistulam Antigoni ad Scepsin tulit et gratias huius urbis meruit.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Prosopography of Antigonos's Friends and Subordinates" in Richard A. Billows, Antigonos the One-Eyed and the Creation of the Hellenistic State (Berkeley: University of California Press, 1990) no. 5, p. 365
  • P. Schoch, "Akios (12)" in Paulys Real-Enzyklopädie der classischen Altertumswissenschaft edd. G. Wissowa et alii (Stuttgart, 1893-1972 ~ ~) suppl. 4
  • E. Olshausen, Prosopographie der hellenistischen Königsgesandten (Lovanii, 1974) pars 1 no. 64


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.