Roman numeral 10000 CC DD.svg

Acipenseridae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Acipenser oxyrhynchus.jpg

Superclassis : Osteichthyes 
Classis : Actinopterygii 
Subclassis : Chondrostei 
Ordo : Acipenseriformes 
Familia : Acipenseridae 
Bonaparte, 1831
   
Palaeontologia

Cretaceum Superius-Holocaenum[1]

70.6–Praesens m.a.
Expression error: Unexpected < operator.

Expression error: Unexpected < operator.

Calvaria acipenseris: a, rostrum; b, capsula nasalis; c, cavum oculi; d, foramina nervorum spinalium; e, notochorda; g, os quadratum; h, os hyomandibulare; i, mandibulum; j. basibranchiales; k, costae; l, os hyoidum; I, II, III, IV, V, arcus branchiales.
Venter et os acipenseris.

Acipenseridae sunt familia piscium ordinis Acipenseriformium, cui familiae sunt viginti septem species, in quattuor genera digestae, quae sunt Acipenser, Huso, Scaphirhynchus, Pseudoscaphirhynchus. Familia orta est aevo Triassico, abhinc annorum 245 ad 208 fere milliones.[2] Quattuor species descriptae exstinctae esse possunt.[3] Polyodon spathula et Psephurus gladius, species arte cognatae, inter eundem ordinem (Acipenseriformes) sunt, sed in familia Polyodontidarum ponuntur. Haec animalia pisces primitivos appellantur quia eorum proprietates morphologicae ex aevo primorum fossilium haud mutanturt.[4][5] Acipenseridae endemicae sunt in fluminibus, lacubus, litoribusque subtropicis, temperatis, subarcticisque in Eurasia et America Septentrionali.[6]

Acipenseridae diutine vivunt, proprietatibus distinctis praeditae, sicut pinna caudalis heterocercalis, quae congruentis selachimorphorum pinnae similis est, et corpus praelongum, quod levis est, sine squamis, quinque lateralibus laminarum ossearum seriebus (scutis) armatum. Nonnullae species permagnae crescunt, a duo ad tria et dimidia metra longae. Maximus acipenser notus erat Huso huso femina in aestuario Rhensi anno 1827 captus, qui 1.571 chiliogrammata ponderis et 7.2 metra longus erat. Plurimi acipenseres sunt animalia anadroma et benthica, quae adverso flumine ad ova parienda migrant, sed plerumque in aestuariis deltisque fluminum vescuntur. Aliae species solum in aqua dulci habitant, sed aliae praesertim circumiecta maritima prope litus frequentant, et adeo in oceanum apertum audent.

Ova nonnullarum acipenseridarum specierum ab hominibus messa in ova acipenseris, cibum sumptuosum, fiunt. Quae consuetudo saeculo vicensimo abusus videri coepit, qui, cum aliis minis in circumiectis naturalibus, plurimas species ad statum critically endangered? coegit, etiam usque ad exstinctionem.

Distributio geographica[recensere | fontem recensere]

Acipenseridae regiones ab aquis subtropicis ad subarcticas in America Septentrionali et Eurasia habitant. In America Septentrionali, endemicae sunt secundum litus Atlanticum a Sinu Mexici ad Terram Novam (insulam), in Lacubus Magnis et fluminibus Sancti Laurentii, Missurio, et Mississippia, et secundum oram occidentalem in magnis fluminibus a California et Idaho ad Columbiam Britannicam. Inveniuntur secundum litus Atlanticum in Europa, in pelve Mediterraneo (praecipue in Mari Adriatico), et in fluminibus Italiae septentrionalis.[7] Etiam inveniuntur in fluminibus quae in maria Pontum, Palum Maeotis, et Caspium influunt (plerumque in Danuvio, Danapri, Rha, Rhymno, et Tanai); in fluminibus Russicis quae ad septentriones fluentes in Oceanum Arcticum influunt (plerumque in Obio, Ienisea, Lena, Colyma); atque in fluminibus Asiae Mediae (plerumque in Oxo et Iaxarte) et in Lacu Baical. Praeterea in Oceano Pacifico inveniuntur in Amur secundum fines Russiae et Sinae, ante insulam Sachalinam, et in certis fluminibus in Sina boreo-orientali.[8][9]

Nulla Acipenseridarum species ad australem aequatoris sponte secundum naturam fieri videtur, sed earum aquacultura in Uruguaia, Africa Australi, et alibi fieri incipitur.[10]

Systematica[recensere | fontem recensere]

Phylogenia Acipenseridarum, ut in cladogrammate infra dato, monstrat eas se evolvisse ex Actinopterygiis.[11][12][13] Tempora huius evolutionis apud Near et al. 2012 leguntur.[11]

Osteichthyes
Sarcopterygii

Actinistia, Dipnoi Coelacanth flipped.png



Tetrapoda Deutschlands Amphibien und Reptilien (Salamandra salamdra).jpg



Actinopterygii
Cladistia

Polypteriformes Cuvier-105-Polyptère.jpg


Actinopteri
Chondrostei
Acipenseriformes

Acipenseridae Atlantic sturgeon flipped.jpg



Polyodontidae Psephurus gladius.jpg




Neopterygii
Holostei

Lepisosteiformes Longnose gar flipped.jpg



Amiiformes Amia calva 1908 flipped.jpg




Teleostei Cyprinus carpio3.jpg






In taxinomia hodierna, classis Actinopterygiorum et ordo Acipenseriformium sunt cladi veri.

Familia Acipenseridarum in duas subfamilias dividitur: Acipenserinas (genera Acipenserem et Husonem), et Scaphirhyncinas (genera Scaphirhynchum et Pseudoscaphirhynchum).[9] Familiae sunt octo species exstinctae et viginti octo species vel subspecies exstantes (inter quas insigniter Acipenser ruthenus et duae species fossilium viventium), in quattuor genera digestae:

Amor ovorum acipenseris nonnullas acipenseridarum species paene ad exstinctionem coegit.
Huso huso in praedio ovorum acipenserum in Corea Meridiana.
Mulier acipensers in foro ad Turkmenbasi in Turcomannia.
Fossile Yanosteus longidorsalis. Cretaceo ineunte, abhinc annorum 146–100 milliones. Formatio Yixian Liaoning Sinarum.

Familia Acipenseridae

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Acipenseridae" apud FishBase
  2. Birstein, V. J.; Hanner, R.; DeSalle, R. (1997). "Phylogeny of the Acipenseriformes: cytogenic and molecular approaches". In Birstein, V. J.; Waldman, J. R.; Bemis, W. E.. Sturgeon Biodiversity and Conservation. Developments in Environmental Biology of Fishes. 17. pp. 127–55. ISBN 978-0-306-46854-4 .
  3. Chadwick, Niki; Drzewinski, Pia; Hurt, Leigh Ann (18 Martii 2010). "Sturgeon More Critically Endangered Than Any Other Group of Species". International News Release. International Union for Conservation of Nature .
  4. Chesapeake Bay Field Office. "Atlantic Sturgeon". U.S. Fish & Wildlife Service .
  5. "Lake sturgeon". Minnesota Dept. of Natural Resources .
  6. "Biology of Fishes (chapter: Biodiversity II: Primitive Bony Fishes and The Rise of Modern Teleosts)". University of Washington .
  7. "LIFE 04NAT/IT/000126 "Conservation and Breeding of Italian Cobice Endemic Sturgeon"" 
  8. Berg 1962.
  9. 9.0 9.1 "Acipenseriformes" apud FishBase.
  10. Burtzev, LA. (1999). "The History of Global Sturgeon Aquaculture". Journal of Applied Ichthyology 15 (4–5): 325–325 .
  11. 11.0 11.1 Thomas J. Near (2012). "Resolution of ray-finned fish phylogeny and timing of diversification". PNAS 109 (34): 13698–13703 .
  12. Betancur, Ricardo (2013). "The Tree of Life and a New Classification of Bony Fishes". PLOS Currents Tree of Life 5 (1) .
  13. Laurin, M.; Reisz, R. R. (1995). "A reevaluation of early amniote phylogeny". Zoological Journal of the Linnean Society 113 (2): 165–223 .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Berg, L. S. 1962. Freshwater fishes of the U.S.S.R. and adjacent countries, vol. 1. Ed. quarta. Hierosolymis: Israel Program for Scientific Translations Ltd. (Textus Russicus anno 1948 prolatus.)
  • Carey, Richard Adams. 2005. The philosopher fish: sturgeon, caviar, and the geography of desire. Novi Eborci: Conterpoint. ISBN 1582431736.
  • Kline, Kathleen Schmitt, Ronald M. Bruch, et Frederick P. Binkowsk. 2009. People of the sturgeon: Wisconsin's love affair with an ancient fish. Photographemata Bob Rashid. Madisoniaa Visconsiniae: Wisconsin Historical Society Press. ISBN 9780870204319.
  • Saffron, Inga. 2002. Caviar: the strange history and uncertain future of the world's most coveted delicacy. Novi Eboraci: Broadway Books. ISBN 0767906233.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Acipenseridas spectant (Acipenser, Acipenseridae).