Acidum adipatum

E Vicipaedia

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Si substantiam crassam quaeris, vide pingue.
Exemplum acidi adipati omega-3: acidum docosahexaenoicum (DHA).

Acidum adipatum[1] in biochemia est acidum carboxylicum (R-C(=O)OH) cum catena chemica longa aliphatica vel saturata vel non saturata. In natura plerisque acidorum adipatorum numerus atomorum est 4–28. In organismo acida adipata in coniunctione per esterem cum triglycerido vel phospholipido vel cholesterolo inveniuntur. Per quemque modum acida adipata non solum fontes et nutrimenta sed etiam partes et structurae sunt cellularum.

Effectus sanitarii acidorum adipatorum argumentum disputationum vividarum est[2][3]. Numerus E acidorum adipatorum est 570 (antiagglutinantes in alimentis).

Natura chemica[recensere | fontem recensere]

Structura generalis[recensere | fontem recensere]

Acidi adipati structura: sinistra acidum carboxylicum cum atomo carboni numero caeeruleo 1, dextrorsum catena aliphatica cum carboniis numeris caeruleis increscentibus. Numeri rubri ad ultimum carbonium nomine omega spectant: hoc ultimum enim descriptionis qualitatis propriae sui numero quoque 1 (rubro) numeratur. Nota cursum numerandi hic contrarium esse.

Acida adipata sunt acida carboxylica cum catena aliphatica longa.

Acidum carboxylicum[recensere | fontem recensere]

Acidum carboxylicum (R-C(=O)OH) iam in quodque aminoacidorum inveniuntur: uno carbonii atomo duo atomi oxygenii coniugati sunt. Natura carbonii quattuor vinculas cum allis atomiis concedit. Quare una vincula nexus in catena aliphatica numerata est, modo tres vinculae atomorum oxygenii restant. Sine addito composito tres vinculae quasi oscillatio inter ambos oxygenii mutari possunt. Plerumque equidem atomus hydrogenii quietem certam praebet. Tamen ea cauda carboxylica ad nectandum prompta manet.
De conventione chemiae id carbonium acidi adipati cum numero 1 (caerulee in imagine) designatur.

Catena aliphatica[recensere | fontem recensere]

Aliphaticum est catena ex atomis carbonii et hydrogenii composita. Quia atomis carbonii quattuor vinculae sunt, dua forma compositi inter duo carbonia licunt: vel saturatum cum duobus vinculis inter duo carbonia vel non saturatum cum una vincula.
Iterum de conventione chemiae primum carboniorum iuxta carbonium acidi carboxylici numero 2 designatur, ergo sequentia numeris 3, 4, 5 et caetera. Sed descriptionis qualitatum acidorum adipatorum modus numerandi contrarius electus est: ultimum carbonium omega numerum 1 accipit, at quasi retrorsum numeri increscent. In imagine composita et saturata et non saturata videtur: inter atomum omega (ω rubre) et omega-1 (ω-1) coniunctio non saturata est. At inter ω-2 et ω-3 coniunctio saturata sita est, prima coniunctio saturata. De conventione id acidum adipatum omega-3 nominatur. Sine aliis coniunctibus saturatis acidum adipatum simpliciter saturatum dictum esset. In imagine vero quattuor coniunctionum saturatum reperiuntur, igitur acidum adipatum omega-3 multiplicter saturatum dicitur.

Typi acidorum adipatorum[recensere | fontem recensere]

Differuntur acida adipata per longitudinem et gradum saturitatis. Acidis adipatis saturatis duplicia vincula C=C non sunt, sed unum vel pluria illis non saturatis.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus interni