Jump to content

Acidum γ-aminobutyricum

E Vicipaedia
Acidum γ-aminobutyricum
GABA
Cognitores
ChemSpider116
PubChem119
Natura chemica
GABA
GABA
Formula summarumC
4
H
9
NO
2
Massa molaris103.120 g/mol

Acidum γ-aminobutyricum (abbreviatura internationalis: GABA) est α-aminoacidum formulae chemicae NH2-(CH2)3-COOH. In mammalium systemate nervoso centrali, ubi moleculae GABA ad receptoria propria, receptoria GABA enim, alligantur, hic neurotransmissor inhibitor principalis est[1]. Alter neurotransmissor inhibens est glycinum. Ambo canales ionticos chlori aperiunt. GABA imprimis in interneuronibus cerebri invenitur, sed etiam in cerebello et nervis spinosis striati. Quocirca apud neonatos cum canalis chlori aperitur chlorum e cellula exit (tensio transmembranea minuitur), in neuronibus autem maturioribus cum idem canalis aperitur chlorum cellulam intrat (tensio crescit et creatio potentiae actionis difficilior fit).

Miro modo GABA quod neurotransmissor inhibens in organismis invenitur neurotransmissor excitans apud neonatos est quia maior quantitas chlori in eorum neuronibus reperitur (quantitas apud adultos parva est). Chlori copia in neuronibus intra duas primas septimanas vitae celeriter minuitur[2].

Natura chemica

[recensere | fontem recensere]

Acidum γ-aminobutyricum est, ut nomen indicat, gregum amini (NH+
3
) et carboxyli (-COO-) causa, aminoacidum. Nimirum statum electricum utriusque gregis inter non oneratum et oneratum mutare constat:

H
2
N(CH
2
)
3
COOH
⇌ +
H
3
N(CH
2
)
3
COO−

Igitur acidum γ-aminobutyricum generaliter amphoterion (Theodisce Zwitterion) invenitur. Itaque conformatio eius circumiecto chemico pendet.

De naturali synthesi in neuronibus

[recensere | fontem recensere]
Synapsis GABAergica.

Acidum γ-aminobutyricum praecipue ex glutamato, quod et ipsum e glucoso in cyclum acidi citrici intrante ortum est, sed etiam e glutamino aut pyruvato intra cellulam GABAergicam fabricatur. Nam enzymum glutaminici acidi decarboxylasis (GAD) glutamatum in GABA ibi convertit. Huic enzymo cofactor necessarius est substantia chemica e vitamino B6 derivata. Itaque huius vitamini defectus neonatos morbo comitiali occidere potest[3]. Deinde GABA in vesiculas praesynapticas per transportatorem ad hoc (VIAAT, abbreviatura Anglica pro "vesiculari inhibentis aminoacidi transportatore") introducitur.

Postquam in rimam synapticam emissum est celeriter a cellulis glialibus et neuronibus proximis rursus captatur per transportatores GAT e fluxu intrante iontis NA+ pendentes, in quibus cellulis varia enzyma, ut GABA aminotransferasis, GABA annihilant dum hanc moleculam in succinatum ac deinde in glutaminum in mitochondriis convertunt quod postea in cellulam praesynapticam redit ubi rursus in GABA convertitur.

Benzodiazepina (ut diazepamum/valinum) sunt agonistae acidi γ-aminobutyrici qui receptoria eius excitant.

Receptoria propria

[recensere | fontem recensere]
Conferatur pagina principalis: Receptorium GABA.


  1. ↑ Watanabe M., Maemura K., Kanbara K., Tamayama T., Hayasaki H. (2002). "GABA and GABA receptors in the central nervous system and other organs". Int Rev Cytol 213: 1-47
  2. ↑ Le GABA : un neurotransmetteur bien excitant ! apud echosciences-grenoble.
  3. ↑ Krishnamurti Dakshinamurti, Shyamala Dakshinamurti. "Neonatal epileptic encephalopathy: role of vitamin B-6 vitamers in diagnosis and therapy", The American Journal of Clinical Nutrition, 2014: 505-6.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  • Vicimedia communia plura habent quae ad GABA spectant
  • Pubchem de acido γ-aminobutyrico (Anglice)