Acerrae (Transpadana)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Acerrae (discretiva)

Acerrae fuerunt oppidum Galliae Transpadanae antiquae. Quod oppidum populo Celtarum Insubrum tributum super fluminis Adduae ripam positum ad viam quae inter Cremonam Laudemque Pompeiam iacebat in agris hodiernae Pizighitoni provinciae Cremonensis.

Historia[recensere | fontem recensere]

Tempus Acerrarum conditae ignotum est. Historicae restitutiones quaedam sustinent, quamquam sine causis comprobantibus ut a praexsistenti Tuscorum constitutione ortae fuissent. Tamen certum est saeculo tertio a.C.n. Celtorum Insubrum oppidum fuisse, cuius nomen Acerrae, non longe ab Adduae ostio in Pado. Verisimile est opportunitatem urbis pugnandi bellandique constitutam a propinquitate ad haec duo flumina, paludesque quae ab iis formabantur, atque a propinquitate ad finites Celtorum Cenomanorum, qui occupabant agrum Oriente ultra Adduam et qui ab antiquo rivales Insubrum erant, et a verisimili transitu apud eam sic appellatae Viae Gallicae, quae coniungebat hodiernae Langobardiae partes occidentalis orientalisque per Abduae vadum.

Anno 223 a.C.n. exercitus Romanus, cui Gaius Flaminius Nepotis Consul praeerat, Padum transivit ad Insubrum agrum invadendum.

Postquam ab exercitu romano captae, Acerrae in statione factae sunt, secundum viam inter Cremonam (colonia romana in anno 218 a.Ch.n. condita) Laudemque Pompeiam (in Laudensibus finitibus), a qua Acerras administratas verisimile est. Tantundem verisimile stationem acerranam sub Imperii occasu exstintam esse: in Tabula Peutingeriana commemoratur, tamen reliquia sua reperta non sunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]