Accius Watanabeus

E Vicipaedia
Wikidata Accius Watanabeus
Res apud Vicidata repertae:
Accius Watanabeus: imago
Accius Watanabeus: imago
Nativitas: 1973;
Accius computatrum potitur, admirante Terentio Tunberg in abscedentibus.

Accius Watanabĕus,[1] Iaponice 渡辺顕彦 (わたなべあきひこ), Anglice Akihiko Watanabe, est scriptor Latinus, natione Iapo. Accius[2] commentationes scripsit, acroasesque dedit Latinas, et praesertim mythistoriae Graecae studet, et historiae Latinitatis inter Iapones.

Accius magnam peritiam Linguarum Latinae et Anglicae habet, et volubillime loqui potest. Legere scit Palaeograece, sed rarissime loquitur. Loqui et scribere aliquatenus Neograece potest. Studuit etiam linguae Sinicae, Sanscriticae, Germanicae, Francogallicae, et Hebraeae, quarum tamen scientiam maxima ex parte iam amisit.

Quia Iapo natione est, sed in Philippinis insulis natus, et diu in Civitatibus Foederatis habitavit, in scriptis Latinis agnomen ethnicum quocum commemoratur saepe variat.

Vita[recensere | fontem recensere]

Accius Watanabeus natus est anno 1973, Manilae in insulis Philippinis, parentibus Iaponibus. Pater, enim, argentarius, ad Philippinas muneris causa migraverat, itaque Accius magnam partem pueritiae ibi degit. Anno autem 1992 Angelopolin in Civitates Foederatas Americae transivit ut in Collegio Occidentali studeret. Secundo anno studiorum, suadente quodam amico, scholam linguae Latinae audire coepit. Quam scholam cum per experimentum suscepisset, miratus est quantum sibi placeret, et mox studiis classicis incumbebat tamquam studio principali. Adeptus est gradum Baccalaurealem in linguis peregrinis anno 1996, et dein progressus est ad Universitatem Yalensem ut studiis suis persisteret.

Eodem anno, tempore aestivo, interfuit primo Conventiculo Latino Lexintoniensi, cuius conventus erat adsiduus particeps usque ad annum 2005. Incepit paene quotennis saltem unam commentationem Latinam scribere. Anno 2002 Praemium "Alice Derby Lang" meruit quod datur pro eximiis commentationibus scholasticis de rebus Classicis. Anno 2003, adeptus est gradum doctoralem in philologia classica.

Inde Watanabeus munus suscepit instructoris in Universitate Kentuckiana, qua non solum studia classica docebat, sed etiam linguam Iaponicam. Dein, anno 2004, suadente Diana Johnson, migravit Bellinghamiam in Vasintoniam, ut in Universitate Vasintoniae Occidentalis professor assistens advena fieret in facultate linguarum peregrinarum. Anno 2006 matrimonium fecit.

California semper Accium revocante, anno 2008 Davisium migravit, professor assistens factus in facultate classica et Hispanica Universitatis Californianae Davisii.[3]

Anno 2011 accepit munus ab Universitate Mulierum Otsumae[3] (大妻女子大学) professoris assistentis. Quo munere nondum incohato, mense Martio, Accius Iokohamae fuit cum incideret terrae motus Tohoku, sed feliciter salvus evenit. Accius usque ad hunc diem in Universitate Otsumae munere fungitur, sed etiam ab anno 2012 in Universitate Tokiensi[4] docet. Anno 2013 factus est professor associatus.

Opera[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sive, secundum morem Iesuitarum Iaponicorum, Accius Watanabeus Akihiko.
  2. Cum ipse diu nomine Latino "Watanabeo" uteretur, nuper praefert "Accium" tantum dici, qua de causa contra solitum morem per commentationem hanc praenomine plerumque memoratur.
  3. 3.0 3.1 Quoad scio, non nomen sollemne, sed ipse Watanabeus ea forma nominis utitur.
  4. Sic Accius, sed etiam, e.g., http://fusehime.c.u-tokyo.ac.jp/gottschewski/latina/latina.html, Proffesoris Agricolae Iaponensis paginam.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes!