Acastus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Acastus (Graece Ἄκαστος) Peliae regis Thessaliae (hinc Haemonius dictus [1]) filius ex Anaxibia (sive ut alii tradunt [2] Philomache) Biantis filia, nepos Neptuni ex formosa Tyro, frater Alcestidis, uxoris Admeti [3]Inter Argonautas fuit teste Valerio Flacco [4] et Hygino [5] qui haec tradit :"Acastus Peliae at Anaxibia Biantis filiae filius, ex Iolco, duplici pallio coopertus. Hic voluntarius Argonautis accessit, sponte sua comes Iasonis." Valerius Flaccus [6] refert eum a Iasone persuasum, inscio patre Pelia, addidisse se Argonautis, cum iam solverent navem, et fuisse primae aetatis iuvenem qui duce Iasone "primos virtutis honores carpere" ardebat. Ovidius [7] Acastum (quem "iaculo insignem" fuisse refert) ascribit venatoribus Apri Calydonii simul cum Meleagro quae expeditio posterior illa fuit. Redux ab hac expeditione, dicitur duxisse Hyppolyten quae ab aliis Cretheis aut Astydamia dicta est ex qua suscepit Laodamiam [8] ubi ab ea grandaevus dicitur. Dubium est utrum hic Acastus idem sit de quo hucusque an diversus; vix enim illi videtur ad Troiana usque tempora vitam perducere potuisse[9]. Hic Acastus in honorem patris Peliae ludos funebres instituit et agonem, quos saepe a pictoribus et artificibus expressos memorat Pausanias [10]. Hos ludos Argivos vocat Hyginus [11], qui etiam enumerat illos qui in iis vicerunt. Memorat et Plinius [12] "[Ludos] funebres Acastus Iolco". Acastus enim Iolci et Magnesiae rex traditur. Inter eos qui alios criminibus obnoxios lustratione purgabat recensetur Ovidius [13]. De Acasto alia potes colligere ab Hygino [14], Seneca [15] et Dictye Cretensi [16].

De morte[recensere | fontem recensere]

In fine a Peleo quamquam amici erant occisus est : nam Acastus primum amicum profugum benigne acceperat et caede inquinatum purificaverat. Sed uxor regis, Astydamia, amore pulchri hospitis capta, Veneris commercium Peleum rogavit, qui eam repulit. Itaque spreta Astydamia eum apud maritum Acastum incusavit quod se vitiare voluisset. Qui hospitii iura violare noluit : itaque Peleum secum venatum seduxit et in silvis dormientem, ense prius subrepto, reliquit. Sperabat Aeacidam vel feras vel centauros inermem necaturos, sed centaurus Chiro[17] ensem rettulit et eum servavit. Peleus urbe Iolco postea vi capta, Astydamiam et Acastum trucidavit [18].

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ovidius, Metamorphoseon lib. XI, 409
  2. Apollodorus 1, 9
  3. Euripides in Alcestem 731 et Homerus, Odyssea XIV, 336 seqq et Pindarus Nemea 4. 93 et 5. 49 seqq
  4. 1 153, 695 et 709; 6. 720
  5. fab 24 et 14
  6. I, 163 et 484
  7. Metamorph. VIII, 306
  8. Ovid 13 Heroid 23
  9. Cf. tamen Euripidis Troades (v.1126). Adde Hygini Fabula 231
  10. III, 18; V, 15 et VI 20
  11. Fabula 273
  12. VII 57 14
  13. Fastorum lib. II, 40: "Pelea (...) caede per Haemonias solvit Acastus aquas; Metamorph. XI 409: "[Peleus] sumit ab Haemonio purgamina caedis Acasto
  14. Fabulae 103 et 243
  15. Medea 521 et 526
  16. 6. 7-9
  17. In genealogiis mythographorum Chiro avus Pelei fuisse saepe dicitur : nam filius Aeaci et Endeidis nymphae putatur, quae ipsa filia Chironis erat.
  18. Nicolaus Damascenus, Historiarum fragmentum 55

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • M. C. Howatson (ed.), The Oxford Companion to Classical Literature, Londini, sumptibus Oxford University Press, 1989, 2a ed., 640 pp. (ISBN 978-0198661214)
  • Vincentius De-Vit, Totius latinitatis lexicon: Onomasticon ; 1 (A - B) [1]

Haec pagina textum incorporat ex Onomastico Vincentii De-Vit.