Acanthurus triostegus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Acanthurus triostegus and Labroides phthirophagus.jpg

Classis : Actinopterygii 
Ordo : Perciformes 
Familia : Acanthuridae 
Genus : Acanthurus 
Species : A. triostegus 
Acanthurus triostegus 
Linnaeus, 1758  

Acanthurus triostegus (Havaiane et Samoane manini) est parvus familiae acanthuridarum piscis, in oceanis Indico Pacificoque tropicis endemicus. Prope saxa scopulosque curalii circum insulas habitat, celeberrime in Havaiis et Samoae, ubi in cultura vulgata est pro cibo. Observatur etiam ante litora Africae Orientalis, Mexici, et Panamae.

Ferus ad 13 cm attingit. Corpus est flavum dilutum, lineis nigris in latere sicut Hippotigris et Dolichohippus. Sicut omnes acanthuridae, spinas acutas prope pedunculam caudalem habet. In aquis a zero ad 90 m altis habitat.

Algis tenuibus vescitur, quas alii pisces ferociter custodunt. Acanthuro triostego visu, Acanthurus lineatus et pomacentridae praesertim irascuntur.

In cultura humana[recensere | fontem recensere]

In commercio aquariorum domesticorum interdum invenitur. Ut vigeat adultus, plus quam 70 gallones? aquae salsae requirit. Animi placidus, alia herbivora raro oppugnat; ex contrario, multi pisces ipsum vexant. In aquario, parva curalia mollia adrodere potest.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Acanthurus triostegus". apud Integrated Taxonomic Information System 
  • "Acanthurus triostegus". FishBase. Ed. Ranier Froese and Daniel Pauly. 10 2005 version. N.p.: FishBase, 2005.
  • Squire, James L., Jr., et Susan E. Smith. 1979. Sport Fishing in Hawaii Guam and American Samoa: With Charts to Fishing Grounds and an Illustrated Guide to Pacific Fishes. Rutlandiae Montis Viridis: Charles E. Tuttle Co. ISBN 0-8048-1308-6.
Perciformes Haec stipula ad Perciformes spectat. Amplifica, si potes!