Academia catholica Franciae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Collegium Bernardinorum Lutetiae, quo in loco Academia catholica Franciae sedem habet.

Academia catholica Franciae, est nova academia condita anno 2009 in Francogallia ad scientiam et fidem propagandam. Eius adagium est haec Augustini sententia[1] : "non intratur in veritatem nisi par charitatem".

Inter annos 2007-2008, grex nonnullorum eruditorum Francogallicorum de academia catholica condenda excogitaverunt. De qua re die 11 mensis iulii anno 2008 plures homines docti e mundo catholico oriundi colloquium habuerunt. Die 13 octobris 2008, socii lecti nomen "Academiae catholicae Franciae" huic inceptui dedere.

Academia die 23 mensis octobris anno 2009 inaugurata est.

Post crisin Modernismi et labefactionem doctrinae et cogitationis catholicae in multis locis societatis hodiernae , quae nunc vix in rebus culturalibus, scientificis et litterariis animadvertitur, Academia vocem catholicismi sine fuco et denuo intelligibiliter palam exprimere vult, ne extinguatur patrimonium catholicum. De quaestionibus modernis, de paupertate, de fine vitae, de cultu civili catholico suam opinionem exprimere conatur, utendo tam scriptis quam mediis technicis ut radiophonia et teleorasi.

Academia sedem habet Lutetiae in collegio Bernardinorum.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Augustinus, Contra Faustum, lib. 32, cap. 18.

Documenta[recensere | fontem recensere]

.