Jump to content

Academia Polona Litterarum et Scientiarum

E Vicipaedia
Aedificium Academiae Polonae Litterarum et Scientiarum, Cracoviae via Sławkowska dicta situm

Academia Polona Litterarum et Scientiarum, Polonice Polska Akademia Umiejętności, est organizatio scientiae fovendae, una e duabus academiis scientiarum in Polonia, anno 1872 fundata, Cracoviae sita.

Sessio solemnis ad inaugurationem Academiae Litterarum et Scientiarum, Cracoviae die 7 Maii 1873 habita. In medio Carolus Ludovicus, archidux Austriae, protector Academiae; a dextris (stans cum charta in manu) Iosephus Majer[1], primus Praeses Academiae.

Anno 1815 Societas Scientiarum Cracoviensis fundata est, e qua societate anno 1872 Academia, tunc Polonice Akademia Umiejętności dicta, originem duxit summis auspiciis Imperatoris Francisci Iosephi. Anno 1908 prima femina, Maria Curie nempe, socia electa est.[2] Anno 1919 Academia nomen Polska Akademia Umiejętności accepit. Eodem anno erat inter academias quae Consilium Academiarum Consociatarum efformaverunt. Anno 1952 a consilio ministrorum communistico activitates Academiae prohibitae sunt, possessionesque eius confiscatae; sed Academia ipsa haud dissoluta, anno 1989 socii eius labores denuo susceperunt.[3]

Academia Polona Litterarum et Scientiarum est societas peritorum, quorum numerus 435 excedere non debet (150 sociorum Polonorum tantum, 180 sociorum correspondentium item Polonorum, necnon 205 sociorum exterorum).

Ab Academia multi libri, series librorum et periodici eduntur,[4] inter quas, exempli gratia, volumina Polonica Corporis Vasorum Antiquorum et Tabulae Imperii Romani, nova series « Monumentorum Poloniae Historicorum », « Corpus Antiquissimorum Poetarum Poloniae Latinorum usque ad Joannem Cochanovium » et periodicum « Studia Historiae Scientiarum »[5].

Pagina prima periodici ab Academia editi, Bulletin international dicti (annus 1904, fasciculus 3)

Nomen Polonicum huius Academiae semper unicum fuit, sed versiones eius in aliis linguis mutabantur. Nomen Academiae Latinum frequentius usurpatum est « Academia Polona Litterarum et Scientiarum ».[6][7] Cum vero saeculo undevicesimo Francogallice Académie des Sciences de Cracovie dicebatur, etiam Latine « Academia Scientiarum Polona Cracoviensis »[8] vel « Academia Scientiarum Cracoviensis »[9] nonnumquam invenitur. Item « Academia Litterarum Cracoviensis » in usu erat.[10] In statutis Academiae praeter nomen Polonicum tres aliae versiones de iure adhibendae inveniuntur, Anglica nempe, Polish Academy of Arts and Sciences, Francogallica Académie Polonaise des Sciences et des Lettres, et Theodisca, Polnische Akademie der Wissenschaften und Künste.[11]

Academia Polona Litterarum et Scientiarum non est ergo confundenda cum:

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  1. "Majer, Josef" - apud: Biographisches Lexikon hervorragender Ärzte des neunzehnten Jahrhunderts, Berolini et Vindobonae 1901, col. 1080
  2. Bilikiewicz, Thaddaeus (1974) Wydział Lekarski w PAU. In: Polska Akademia Umiejętności 1872–1952. Nauki lekarskie, ścisłe, przyrodnicze i o Ziemi. Materiały sesji jubileuszowej, Kraków 14 XII 1972. Wratislaviae–Varsoviae–Cracoviae–Gedani: Zakład Narodowy im. Ossolińskich.
  3. Hübner, Petrus (1994) Siła przeciw rozumowi... Losy Polskiej Akademii Umiejętności w latach 1939–1989. Cracoviae: Secesja. ISBN 83-86077-06-9
  4. Polska Akademia Umiejętności, Spis publikacji (catalogus publicationum; pagina interretialis Academiae)
  5. Studia Historiae Scientiarum (pagina interretialis)
  6. Turyn, A. (ed., 1948) Pindari carmina cum fragmentis. xiii + 403 pp. Cracoviae: Academia Polona Litterarum et Scientiarum.
  7. In titulo bilingui periodici sequentis: Prace Muzeum Przyrodniczego, Polska Akademia Umiejętności / Acta Musei Historiae Naturalis, Academia Polona Litterarum et Scientiarum.
  8. « Academiae Scientiarum Polonae Cracoviensis sumptibus (...) in lucem prodierunt » Mądalski, Iosephus (ed., 1967) Florae Polonicae terraruque adiacentium Iconographia, t. IX, z. 6 (Cruciferae, pars 5). Varsoviae–Wratislaviae: Państwowe Wydawnictwo Naukowe.
  9. Acta Nuntiaturae Polonae (1990)
  10. Exempli gratia in prima pagina periodici Bulletin international de l'Académie des Sciences de Cracovie.
  11. Statut Polskiej Akademii Umiejętności (pagina interretialis Academiae)
  12. Ita ab anno 1959 in periodico Studia Źródłoznawcze / Commentationes.