Abulkalam Abdul Momen

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Abulkalam Abdul Momen
Res apud Vicidata repertae:
Abulkalam Abdul Momen: imago
Nativitas: 23 Augusti 1947; Sylhet
Patria: Bangladesha, Pakistania

Officium

Officium: Minister rerum externarum
Munus: Legatus
Patronus: Framingham State University

Consociatio

Factio: Bangladesh Awami League

Abulkalam Abdul Momen, litteris Bengalicis আবুল কালাম আব্দুল মোমেন (Sylhet in urbe natus die 23 Augusti 1947) est politicus Bangladesae et eruditus Civitatum Foederatarum.

Frater est minor natu ministri a vectigalibus Abul Maal Abdul Muhith. Alumnus est universitatis Daccaensis ubi scientiae oeconomicae studuit. Apud ministeriis evolutionis ruralis et commercii operam dedit. Ab anno 1978 in Massachusetta studia persecutus est apud universitates Harvardianam et Boreorientalem. In his universitatibus sed etiam universitate Massachusettensi recentiusque collegio Framingham docuit. Inter annos 1998 et 2003 in Arabia Saudita consiliarius oeconomicus meruit. A mense Augusto 2009 legatus permanens Bangladesae Nationibus Unitis Novi Eboraci degit. Die 7 Ianuarii 2019 minister a rebus externis Bangladesensis factus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]