Abul Hasan Mahmud Ali

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Abul Hasan Mahmud Ali
Res apud Vicidata repertae:
Abul Hasan Mahmud Ali: imago
Nativitas: 2 Iunii 1943; Dinajpur
Patria: Bangladesha, India Britannica, Pakistania

Officium

Officium: Member of the Jatiya Sangshad, Member of the 10th Jatiya Sangsad, Member of the 9th Jatiya Sangsad, Legatus
Munus: Legatus, Politicus
Patronus: Universitas Daccaensis

Consociatio

Factio: Bangladesh Awami League

Abul Hasan Mahmud Ali seu litteris Bengalicis আবুল হাসান মাহমুদ আলী (Dinajpur in urbe natus die 2 Iunii 1943) est legatus et politicus Bangladesae.

Alumnus est universitatis Daccaensis. Legatus breve temporis spatium Pakistanensis Novum Eboracum degens populum Bengalensem ibi habitantem ad libertatem patriae postulandam incitare curabat. Qua libertate anno 1971 nacta, legatus deinde Bangladesensis in variis urbibus operam dedit, Novi Eboraci iuxta Nationes Unitas, mox Novi Dellii, Pechini, Thimphu, Berolini, Catmandi, denuo usque in annum 2001 Londinii. In patriam reditus, in rebus politicis agens, parlamento legatus est ab anno 2009. Minister a rebus externis a die 21 Novembris 2013 usque ad 7 Ianuarii 2019 meruit, prima ministra Sheikh Hasina.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Vita olim apud ministerium rerum externarum Bangladeshense divulgata