L'Absinthe

E Vicipaedia
(Redirectum de Absinthium (tabula))
Salire ad: navigationem, quaerere
Absinthium

Dans un café, ou L'Absinthe (titulus Francogallicus, scilicet "In cafearia, sive Absinthium") est tabula a pictore Francico Edgaro Degas anno 1876 picta. Hodie in museo d'Orsay Lutetiae servatur.

Taberna La Nouvelle Athènes ad plateam Pigalle eo tempore ab artistis scriptoribusque frequentata in hac tabula depingitur, quae autem non ibi sed in officina pictoris confecta est. Amici pictoris ad personas tabulae fingendas assiderant, actrix Helena Andrée mulierem quae facie tristi oculisque semiapertis poculo absinthii iam aqua mixti appropinquet, pictor Arvernensis Marcellinus Desboutin barbatum morosum qui iuxta eam sine recognitione tubulo fumet. Tabula inopinate celebra facta, pictori publice explanare oportuerit amicos suos re vera non absinthio devotis.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Jean Sutherland Boggs, Portraits by Degas. Berkeleiae, 1962

Nexus externi[recensere | fontem recensere]