Abrahamus van der Wenne

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Abrahamus van der Wenne
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1656; Amstelodamum
Obitus: 1694; Amstelodamum

Officium

Munus: printmaker
Petri Valkenier effigies

Abrahamus van der Wenne (vulgo Abraham van der Wenne seu Abraham Meindertzoon van der Wenne; Amstelodami 26 Februarii 1656 fere natus; Amstelodami 1694 fere mortuus) fuit saeculi aurei chalcographus Nederlandicus,

Biographia[recensere | fontem recensere]

Qui ab Abrahamo Bloteling artem scalpendi didicit[1]. Amstelodami de 1670 usque ad 1672 primum laboravit[1]. Anno 1672 Londinium migravit, ibique mansit usque ad 1678[1]. Postremo domum rediit, ibique de 1680 usque ad 1681 laboravit[1]. Die 4 Ianuarii 1681 Amstelodami Clementiam de Sonnevelts in matrimonium duxit[1].

Opera Abrahami praecipue effigies personarum complectuntur[1]. Commemoramus chalcographias Hugonis Grotii effigiem[2], secundum Michaelis de Mierevelt picturam scalptam[3] (ephemeris anni 1681Amstelodami) et Petri Valkenier effigiem, secundum Matthaei Merian Senioris opus perfectam[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]