Abrahamus Gorlaeus

E Vicipaedia
(Redirectum de Abraham Gorlaeus)
Jump to navigation Jump to search
Abraham Gorlaeus 52 annos natus et a Iacobo de Gheyn in aere scalptus. Hoc caput est pars figurae auctoris in cimeliachio suo depicti Dactyliothecae praepositae.

Abrahamus Gorlaeus (vulgo Abraham van Goorle), natus Antverpiae anno 1549, mortuus Delphis Batavorum 11 octobris 1608, fuit studiosus rerum antiquarum collector, in primis numismatum Romanorum et gemmarum incisarum aut nonnumquam excisarum quas Romani antiqui anulis inserebant sigillandi gratia. Haec dactyliotheca mortuo Gorlaeo ab Anglorum rege Iacobo I empta est, qui filio Cambriae principi eam donavit. In Flandria natus in provincias foederatas et reformatas migrare maluit et anno 1595 Delfi consedit. Hac sententia utebatur quam in frontispiciis legimus ː "Virtus nobilitat".

Opera[recensere | fontem recensere]

Nonnulli aequales, inter quos Nicolaum Perescium nominare licet, Gorlaeo litterarum Latinarum imperitiam obiecerunt. Certe libri quos reliquit chalcographis pulcherrimis abundant, longis commentariis vero carent ː

De numismatistarum iudicio[recensere | fontem recensere]

Siquidem Dactyliotheca late divulgata est, Thesauro numismatum Romanorum fortuna contraria obvenit. Carolus Patinus qui anno 1663 auctiorem editionem Familiarum Romanarum Fulvii Ursini publicavit Gorlaeum ne memorabat quidem inter scriptores de re nummaria et tamquam novos et ineditos adhuc nummos quos ille ediderat ipse notabat. Paucorum numismatistarum qui Gorlaeum memorarunt iudicia severa fuere. Nam Ludovicus Savotus non operae pretium fuisse tam parvi momenti additamentum ad Ursinum arbitrabatur[11], quocum Carolus Patinus anno 1672 his verbis consentiebat ː "utinam eius momenti nummis tantum incubuisset quibus historia resarciri atque illustrari posset[12]." Anselmus Banduri anno 1718 in Bibliotheca nummaria paulo indulgentior erat sed commentariorum absentiam maxime desiderabat ː descriptiones continet nullis vel ad historiam vel ad nummorum typos observationibus intertextas[13]. Etenim tum numismatum antiquorum pretium historica figurarum dignitate metiri oportere aetimabant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. D. Jaffé, p.104 nota 13.
  2. Apud Guglum librorum vol.1.
  3. Antverpiae si Anselmo Banduri credimus.
  4. Familiae Romanae quae reperiuntnr in antiquis numismatibus, ab Urbe condita ad tempora divi Augusti, ex bibliotheca Fulvii Ursini. Adjunctis familiis XXX ex libro Antonii Augustini
  5. Quod ipse fatebatur ː Illud vero pro nostra ingenuitate non est dissimulandum ː esse in his paucos aliquot numos novitios quos cum quia ad exemplum priscorum a praestantissimis Italiae artificibus expressi sunt, tum quia ad historiam magnopere faciunt vicemque supplent meliorum quos non habemus visum fuit aliorum quoque ordinibus inserere Cf IM Simon 183-184.
  6. IM Simon, op. laud. 164-168.
  7. Crawford, Michael H. 1985. Roman Republican Coinage. Cantabrigiae. ISBN 0-521-07492-4. (Paginae selectae apud Google Books)
  8. IM Simon 126-130.
  9. Fastos magistratuum et triumphorum romanorum ab Urbe condita ad Augusti obitum, ex antiquis tam numismatum quam marmorum monumentis restitutos... Hubertus Goltzius dedicavit Hic legere potes
  10. Nec aliter quidem fieri poterat si re vera nummos tantum quos possidebat describere instituerat ː etenim nummi "Goltziani" dicti numquam fuerunt.
  11. Discours sur les médalles antiques, 1627 p.344 ː il y a si peu de chose à dire sur la plupart de celles de Gorlaeus d'avec celles de Fulvius que la diversité ne mérite pas le plus souvent qu'on en fasse état.
  12. Thesaurus numismatum e musaeo Caroli Patini, 1672 ː 38.
  13. Tomus I p.xxii

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]