Jump to content

Abraham Archipov

E Vicipaedia
Wikidata Abraham Archipov
Res apud Vicidata repertae:
Abraham Archipov: imago
Abraham Archipov: imago
Nativitas: 15 Augusti 1862; Yegorovo
Obitus: 25 Septembris 1930; Moscua
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica

Memoria

Sepultura: sepulchretum Vagancovianum

Abraham Euphemii filius Archipov (Russice Абрам Ефимович Архипов, nomine vero Pyrikov, Пыриков[1], die 15 Augusti[2] anno 1862 in Egorovo gubernii Resaniensis natus et die 25 Septembris anno 1930 Moscuae mortuus) fuit pictor Russicus Societatis expositionum artis mobilium socius, postea impressionismo propinquus.

In familia rustica natus primum isographiae studebat, postea Moscuae magistris Basilio Perov Basilio Polenov Alexio Savrasov. Anno 1887 pictura eius Visitatio aegrae maxime laudata est. Ab anno 1891 Societatis expositionum artis mobilium socius, anno 1903 Unionem pictorum Russiae cum Philippo Maljavin, Inguaro Grabar', Constantinο Juon creavit. Discipulos multis habuit.

  1. Nomen Archipov de proavo suo Archippo sumpsit.
  2. Calendario Iuliano, scilicet 27 Augusti Gregoriano.
  3. S. Ivaškovskij, Lexicon Rossico-Latinum, s.v. прачка.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • • Grove Art